Suntne angeli custodes?

In Badenia-Virtemberga puellula duodeviginti mensium e fenestra sub tegulis excidit. Clam in mensam culinae adscendit et, quod e fenestra videre voluit, ex altitudine octo metrorum in caespitem cecidit, qui nive mollitus erat. Puellula incolumis mansit et invulnerata. Bene fecisti, angele, cuius in tutela liberi sunt.
  • Autor/-in:Frank Schirmer; Hannelore Zöllner
  • Länge:27 Sekunden
  • Datum:Mittwoch, 13. März 2013
  • Sendereihe:Radio Bremen