Iterum inundation saecularis

Deo gratias! Aquae Albis fluminis recedunt. Nunc homines omnia repurgare incipiunt. Urbes inundatas, campos aquis submersos et homines e domibus expulsos vidimus. Vidimus quoque multi homines auxilium ferentes : Saccos arena compleverunt, moles fecerunt et munitoribus cibos paraverunt. Utinam cura efficiatur, ne aliquando in posterum tanta inundatio accidat.
  • Autor/-in:Nuntios recitat: Julius
  • Länge:38 Sekunden
  • Datum:Freitag, 21. Juni 2013
  • Sendereihe:Radio Bremen