Bellum in Syria gestum

Hoc tempore in Syria bellum est. Vere anni bis millesimi undecimi malum coepit: cives gubernatoribus reclamaverunt inermes; de improviso milites eos petiverunt. Nunc utrique armis contenderunt. Milia hominum vitam amiserunt, plus quam quadragies centena milia hominum fugae se mandaverunt. Etiam usque ad Germaniam profecti sunt. Ab aestate huius anni puer Syriacus una cum nobis instituitur. Deo gratias: una quidem puella eadem lingua uti potest ac ille.
  • Autor/-in:Hannelore Zöllner
  • Länge:44 Sekunden
  • Datum:Freitag, 4. Oktober 2013
  • Sendereihe:Radio Bremen