Hieme campionatus mundanus

Campionatus pedifollicus mundanus anni bis millesimi vicesimi secundi in civitate Quatar habebitur. Est regio solis ardore exusta. Ibi aestate pedilusoribus nimis calidum est. Qua de causa consilium est ludos in menses Novembres et Decembres differre. De eo consilio duces consociationum pedifollicarum nunc constituerunt : Ludi habebuntur hieme. 
  • Autor/-in:Nuntios recitat: Lisa
  • Länge:32 Sekunden
  • Datum:Freitag, 20. März 2015
  • Sendereihe:Radio Bremen