Regina Germaniam visitat

Dum Elisabeth Secunda regina Britanniae in urbem Berolinum advenit, vexillum regale in tecto hospitii positum salutat. Sed – eheu – vexillum lateribus inversis sublata est. Regina autem lapsum neglegit. Postero die a Joachim Gauck praesidente salutatur, deinde paululum nave navigat; postremo cum Angela Merkel cancellaria convenit. Dies vere laboriosus reginae undenonaginta annorum!
  • Autor/-in:Dennis Koch; Hannelore Zöllner; Volker Lütjens
  • Länge:33 Sekunden
  • Datum:Dienstag, 21. Juli 2015
  • Sendereihe:Radio Bremen