Oratio severa actoris ornati

Leonardo DiCaprio primum praemio Oscar nominato ornatus est. In pellicula nomine The Revenant - id est Is qui revenit - partes agit venatoris, qui in vastis Americae regionibus occidentalibus laqueos ponit venandi causa. DiCaprio, cum oratione gratias ageret, caeli mutationem questus est et postulavit, ut natura diligenter servaretur.
  • Autor/-in:Dennis Koch, Volker Lütjens, Hannelore Zöllner
  • Länge:31 Sekunden
  • Datum:Donnerstag, 17. März 2016
  • Sendereihe:Radio Bremen
  • Beitragsreihe:Latein