Donald Trump Civitatum Unitarum Americae praesidens pronuntiavit se comprobare Hierosolyma esse caput civitatis Israelianae sedemque legationis civitatis suae eo delatum iri. Palaestinenses quidem postulant, ut huius urbis pars orientalis fiat caput ipsorum civitatis; sed Israeliani iam anno millesimo nongentesimo octogesimo Hierosolyma tota et integra pro capite suae civitatis declaraverant. Hoc a Trump nunc comprobato per orbem terrarum reclamationes vehementissimae excitatae sunt, praecipue in civitatibus muslimis.
Consilium Internationale Olympiorum Russiam ab Olympiis hibernis anno proximo in urbe Pyeongchang habendis exclusit. Causam eius rei esse, quod athletae Russiae publice medicaminibus illegitimis adiuti essent. Iis tamen athletis, quos talibus medicaminibus usos non esse constat, licebit Olympiis interesse sine vexillo Russiae, ut concilio in urbe Lausanne habito constitutum est. Moderatores Russiae negaverunt facta esse, quae iis crimini darentur, et pronuntiaverunt se huic exclusioni intercessuros apud iudicium internationale athletarum.
Wladimir Putin moderator Russiae civitatis se mense Martio munus praesidentis quartum petiturum pronuntiavit. Pro certo habetur illum virum sexaginta quinque annorum victurum esse, quod desint competitores satis potentes. Putin si ex illa electione victor exibit, usque ad annum bis millesimum vicesimum quartum imperium Russiae obtinebit.
Unio Christianorum Socialium finem certaminis fecit, quod aliquot menses de principatu habebatur. Conventu factionis Norimbergae habito Markus Söder electus est, qui succederet Horst Seehofer praesidi. Qui eodem tempore a legatis confirmatus est, ut biennium praeses factionis sit, quae Bavariam maxima parte sedium nisa regit.
Ars Neapolitana pittam coquendi in patrimonium omnium gentium recepta est. Organorum quoque constructio ac musica, quae artes exercentur in Germania, ab UNESCO Societate Cultui Humanitatique Provehendis declaratae sunt dignae ad tuendum. Post artem falconariam et consociationes cooperativas haec tertia est ars Germanorum, quae inscribitur in tabulam hereditatum mundanarum cultus humanitatisque.
Archaeologi domum Traiani imperatoris, quae primo saeculo post Christum natum aedificata erat, in monte Aventino sub area Piazza del Tempio di Diana nominata iterum reppererunt. In illa domo paene integra sunt quinque oeci alti, qui multis picturis magnificis exornati sunt. Quae domus quamquam iam ante centum annos magna ex parte refecta oblivione obruta erat.
Quamquam numerus luporum in cunctis terris Europae augetur, Consilium Europaeum constituit has bestias praecipue conservandas esse. At agri et pecoris cultores postulaverant, ut certus numerus luporum necaretur, cum post reditum eorum in Germaniam plus tria milia quingenta pecora - ut oves et caprae - ab his bestiis laceratae essent. Lupos, qui iam paene evanuissent, adhuc in magno periculo esse, ne interirent.
Nuntiorum Latinorum a Radiophonia Bremensi per hos sedecim annos editorum hi sunt ultimi. Liberorum quoque nuntii, existimationes librorum, pelliculae breves atque illa multa, quae praeterea a nobis gesta sunt Latine, post annum bis millesimum decimum septimum non pergentur. Nos redactores redactricesque nuntiorum Latinorum, qui hos confecimus salario non dato, gratiam habemus omnibus per orbem terrarum, qui iis gavisi sunt legentes vel audientes, nec non illis numerosis magistris discipulisque linguae Latinae, qui nos prosecuti sunt alloquiis vel laudibus. Item hic gratias agimus iis, qui in Radiophonia Bremensi nobis dederunt facultatem nuntiorum divulgandorum. Grati recordamur duorum sodalium amicissimorum, qui iam e vita excesserunt, doctoris Franz Hartmann atque Kurt Hille, qui ab initio nobiscum id egerunt, ut hoc propositum optime succederet.
Die Lateinredaktion (v.l.:) Hannelore Zöllner, Dr. Heinrich Fliedner, Kurt Hille (†), Frank Schirmer, Isabella Grüninger, Volker Lütjens, Jörg-Dieter Kogel und York Grüninger (Aufnahme von 2013)
Nobis redactoribus haec opera semper gaudio erat, licet certe fuerint difficultates superandae. Nobis maximo honori est redactioni nostrae in actis diurnis Frankfurter Allgemeine Zeitung nomen inditum esse Radiphoniae Ciceronianae; quae denominatio nobis fuit cum muneri tum incitamento, ut auctores classicos secuti linguae Latinae pulchritudinem ante omnium oculos poneremus. Latinitas vigere pergit, quamvis Nuntii Latini Radiophoniae Bremensis finem habeant.
At qui velint, et in futurum in archivo nuntiis nostris antea editis delectari possunt sub:
Constat Etruscos in Italia septentrionali viguisse, antequam urbs condita est, et Romanos, quorum patria nomen Etruscum habet, multa de illo populo accepisse et in dies colendis et in ludis habendis, et artifices Etruscos Romae templa Capitolina ornavisse.Tres expositiones visendi dignae de cultu atque humanitate Etrusca docent. Usque in mensem Februarium una patet in oppido Helvetico nomine Schaffhausen, ubi ornamenta, imagines sculptae, vasa magnifica, aera egregie fabricata spectari possunt. Altera, quae est Francoforti in urbe ad Moenum sita, dedicata est cultui deorum et ritibus in funeribus observatis. Tertia usque in mensem Iunium spectari potest in museo Carolsruhensi.
Plura invenies in interrete sub:
https://www.allerheiligen.ch/de/wechsel-und-sonderausstellungen/aktuell/item/1084-etrusker
http://www.archaeologisches-museum.frankfurt.de/index.php/de/ et
http://www.landesmuseum.de/website/Deutsch/Sonderausstellungen/Aktuell/Die_Etrusker.htm
Nobis, redactoribus Nuntiorum Latinorum radiophoniae Bremensis, est in votis, ut vobis lectoribus nostris annus novus sit bonus faustus felix fortunatusque. Quam optime valeatis!
Nuntios recitat: Hannelore Zöllner
Nuntii Latini mensis Decembris 2017, [8:24]
Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2017
Deutsche Fassung
Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2017
Deutsche Fassung
Radio Cicero funkt nicht mehr
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Titelsuche
Suchen Sie nach einem Titel oder Interpreten, den Sie zu einem bestimmten Zeitpunkt bei uns auf Bremen Zwei gehört haben? Mehr...
Safari in Höltenbusch
Ausgerechnet am Tag der goldenen Hochzeit von Ehepaar Lürßen wird im Nachbardorf angeblich ein herumstreunender Löwe gesichtet. Mehr...
22. April, 18:05 Uhr | Bremen Zwei
Gärten in der Musik
In der Musik hat dieser Ort eine ganz besondere, oftmals magische Bedeutung. In ihrem Beitrag stellt uns Nele Freudenberg den Garten der Villa d’Este bei Rom vor. Mehr...
22. April, 19:05 Uhr | Bremen Zwei
Ein neues Lied heben wir an
Das Ensemble Weser-Renaissance Bremen spielte die Purificatio Mariae, die zur Lichtmess-Feier 1545 in Wittenberg aufgeführt wurde. Wie senden den NDR-Konzertmitschnitt. Mehr...
22. April, 22:05 Uhr | Bremen Zwei
Herz der Finsternis
In der Reihe "Erfahren, woher wir kommen" stehen große Romane der Weltliteratur im Mittelpunkt. Dazu gehört Joseph Conrads Roman "Herz der Finsternis". In der Stadtbibliothek Bremen liest Markus Boysen Textauszüge. Hanjo Kesting kommentiert das Werk. Mehr...
15. Mai 2018, 19:00 Uhr | Stadtbibliothek Bremen
Beiträge nachhören
Suche
Bremen Zwei durchsuchen: