Einstellungen (momentan Flash Breitband)


Mirum Hudsonicum

Illud mirum Hudsonicum, quod ineunte anno acciderat, etiam Bremae inter rectores aeroplanorum large disputabatur. Ad hoc illustrandum solum opus est lavabro, aqua, aeroplano parvo. New York in urbe rector aeroplanum avibus afflictum in summam aquam apellere debebat. Ut tuto appelleret, ei agendum erat summa prudentia. Nam puppi demissa, celeritate quam maxime minuta, alis ne minime quidem obliquis aeroplanum aquae aptavit. Quod aere incluso navi simile satis diu aquis ferebatur ita, ut ad unum omnes servarerentur. Rectores aeroplanorum periti affirmant tale factum post hominum memoriam numquam adhuc accidisse; se pro certo habere casum huius modi numquam iterum eventurum esse.
  • Autor/-in:Volker Lütjens, Hannelore Zöllner
  • Länge:1:14 Minuten
  • Datum:Donnerstag, 30. April 2009