Ludi Romani in colonia Ulpia Traiana editi hoc anno vi tempestatis magna ante tempus finiti sunt. Hora circiter octava fulgura decidebant de caelo, tonitrusque tonabant et pluviae magnae se effundebant. Lacernatus tamen totus madidus eras atque permadefactus. Caelum ita obscurum erat, ut manus ipsas videre non posses. Tum malum accidisse necesse erat. Nam undique audiebas arceras, helicopterum, vigiles. Megaphonio spectatores iussi sunt castra statim relinquere. Ludi renuntiati sunt. Tredecim homines graviter vulnerati sunt, ut postea audivimus. Sub arboribus, in quas fulmen icit, se tutos esse putaverunt.