Einstellungen (momentan Flash Audio)


Equa fulmine necata

Caelum obscurum est et primum tonitrum audis. Iam nunc tempus est perfugium quaerere. Optimum praesidium praebent domus vel autocineta. Nam tonitrua et fulmina periculosiora sunt quam multi putant. Armenta et equi in pascuis praesidium quaerere non possunt. Nuper equa in nostra regione fulmine necata est; eius autem pullus vita superavit
  • Autor/-in:Nuntios recitat: Rouven Strücken
  • Länge:31 Sekunden
  • Datum:Dienstag, 2. Oktober 2012