2. Februar 2012, 8:00 Uhr
Latein-Buchtipps
Recensuit: Dr. Heinrich Fliedner
Si quis non solum artem saeculi Augusti, sed etiam scientiam botanicam amat et linguarum vel Italicae vel Anglicae peritus est, libenter hunc librum inspiciet. Agitur de Ara Pacis Augustae, sed non de eis imaginibus, quae in parte superiore Augustum et primores urbis Romae in sacrificio occupatos ante oculos ponunt, sed de parte inferiore, quae ornamenta ex variis floribus et herbis composita exhibet. De his ornamentis dici solebatur esse nihil nisi delectamenta oculorum exquisite sculpta. Auctor autem, quae est profestrix botanicae in universitate urbis Romae, primum diligenter inspexit, quae vel quales plantae vel herbae sint, e quarum stipitibus, foliis, gemmis, floribus, fructibus pampini constant, et ubi sint posita in imaginibus. Monstrare potest quemvis ex dispositione harum particularum colligere potuisse ex rebus arduis ventum esse in tempora ubera et quasi in saeculum aureum. Ita Augustus civibus suis demonstrari voluit, quae essent commoda principatus ipsius. Omnia haec plurimis photographematibus bene demonstrantur. Dolendum autem est in textu Anglico menda inesse permulta. Tamen pulchritudo voluminis adiuvat ei rei minus momenti attribuere.
Caneva, Giulia: “Il codice botanico di Augusto. Roma – Ara Pacis. Parlare al populo attraverso le immagini della natura / The Augustus Botanical Code. Rome – Ara Pacis. Speaking to the people through the Images of Nature.” Roma, Gangemi editore, 2010.
The Augustus Botanical Code. Rome – Ara Pacis
Speaking to the people through the Images of Nature
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 23:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...