11. Februar 2011, 8:00 Uhr
Latein-Buchtipps
Recensuit: Hannelore Zöllner
Fabula est de vase Sinensi, quod apud patruum investigatoris primi depositum et fractum erat. Damnum resarcire conantes tres investigatores illud vas aliorum quoque hominum multum interesse cognoverunt et munere suo functi sunt. Quae fabula puerilis volumen est ex serie, quae pueris puellisque in Germania familiaris et cara est. Praecipue in ludum audibilem conversam liberi ubique terrarum valde gaudent audientes. Nunc fabula De fato draconis inscripta in linguam Latinam translata est, ut discipulis gaudium afferret in lingua Latina discenda. Ad hoc impetrandum multum prodest fabulam paene omnibus notam esse, deinde hanc versionem in linguam Latinam factam facilem esse percipere, postremo glossarium amplum libro adiectum esse. Certe facilius legitur illa fabula et ea de causa, quod verba in sententiis quasi Theodisco more posita sunt. Facere non possum, quin mentionem faciam de nonnullis verborum constructionibus, quae a praeceptis grammaticis linguae Latinae abhorreant, in his: illa res currendi matutini (pag. 48), Iustus a fine colloquii inopinato perturbatus (pag. 55), domi (pag. 83), domo (pag. 75). Sed satis de hoc. Pro se quisque experiatur, quo libro utatur: dono nepotum, praemio discipulorum, gaudio suo.
André Marx (in linguam Latinam transtulit: Ulrich Krauße): De Tribus Investigatoribus et Fato Draconis, Verlag Mundus Latinus, Mettingen 2010 9.95 Euro
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 23:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...