1. November 2007, 8:00 Uhr
Latein-Buchtipps
Proelium Varianum: Suntne conversae res populorum solo hoc eventu, ut multi dicunt, in his Theodor Mommsen ille rerum antiquarum scriptor? Non sunt, ut dicit editor huius libri. Hanc pugnam Germanorum et Romanorum magnum quidem momentum in utramque partem habuisse, sed neque Romanis causam statim e Germania se recipiendi attulisse neque fuisse quasi ortum nationis Germanicae.
Proelium Varianum: Fuitne prope vicum Kalkriese? Post multas controversias de loco proelii habitas hoc quidem constare videtur: Hoc loco fuit pugna Germanorum et
Romanorum, ut e multis rebus ibi inventis apparet, et haec pugna eodem tempore quo cladis Variana fuit.
Sed in hoc libro non solum de ipso proelio explicatur. Cognoscimus multa de Germania magna (hoc esse nomen verum huius partis Germaniae), multa de rebus a Romanis in Germania magna gestis. Multa castella a Romanis aedificata in ea regione ab archaeologis indagata et investigata sunt. Sed non solum vestigia exercituum Romanorum inventa sunt: nuper in vico Waldgirmes etiam colonia, quae in statu nascendi fuisse videtur, inventa est, ubi non modo milites Romani stationem habuerunt, sed etiam per nonnullos quidem annos Germani in pace et amicitia cum civibus Romanis fuerunt.
Haec omnia et multa alia, quae ad ea, quae anno post Chr. n. nono gesta sunt, intellegenda magni momenti sunt, in hoc libro explicantur atque multis imaginibus photographicis illustrantur.
Rainer Wiegels (H.): „Die Varusschlacht – Wendepunkt der Geschichte?“ Sonderheft 2007 PLUS der Zeitschrift „Archäologie in Deutschland“. Theiss Verlag Stuttgart 2007. 24.90 Euro
Die Varusschlacht
Wendepunkt der Geschichte?
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Podcast
RSS
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
US-Sängerin Whitney Houston gestorben
Griechisches Parlament stimmt über Sparprogramm ab
Portugiesen demonstrieren gegen Sparkurs der Regierung
US-Vorwahlen: Romney gewinnt in Maine
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 06:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier Nordwestradio |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...