15. Februar 2008, 8:00 Uhr
Latein-Buchtipps
Recensuit: Dr. Heinrich Fliedner
Saeculo duodevicesimo Edward Gibbon Anglicus nisus et textibus antiquis et inscriptionibus aliisque fontibus composuit opus sex voluminum, quibus continebatur historia imperii Romani ab imperatore Traiano usque ad urbem Constantinopolim a Turcis expugnatam. Quo opere magnam sibi gloriam peperit magnasque controversias excitavit, quod videbatur religionem Christianam in causis interitus habuisse.
Cuius operis magni prior pars, qua res usque ad interitum imperii occidentalis continentur, in sermonem Theodiscum conversa in disco compacto exhibetur secundum textum a domo editoria dtv publicatum. Accedit illius editionis commentarius a Wilfried Nippel historico conscriptus de vita auctoris eiusque temporibus, de modo eius operandi, de stilo eius, qualem adnotationum usum habuerit, quomodo opus eius ab historicis Theodiscis sit receptus, praeterea index librorum de Gibbon conscriptorum.
Totus textus disco ita est incisus, ut singula eius verba vel verborum iunctiones celerrime cuncta investigari adirique possunt. Praeterea lector adnotationes ad textum ipse facere et condere, partes textus exprimere vel in proprios usus demere potest. Disco adiunctus est fasciculus, in quo explicatur, quomodo hae res fiant. Haec editio certe iis usui esse potest, qui ab ordinatri usu non abhorreant.
Edward Gibbon: "Verfall und Untergang des römischen Imperiums. Bis zum Ende des Reiches im Westen." Directmedia Publishing GmbH, Berlin 2007 (Digitale Bibliothek 161). 30,00 Euro
Verfall und Untergang des römischen Imperiums
Bis zum Ende des Reiches im Westen
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 23:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...