11. Februar 2011, 8:00 Uhr
Latein-Buchtipps
Recensuit: Dr. Heinrich Fliedner
Hoc opus est primum seriei decem voluminum, quibus res Europaeae describuntur. Quo in libro proponitur cultum humanitatemque Europaeam derivatam esse e tribus fontibus, antiquitate scilicet Graeca, Romana, Iudaica. Haec doctrina certe est usitata. Sed cuique quid debeatur, auctor scite et docte complectitur tribus vocibus, libertatis, imperii, fidei religiosae verae. Graecorum est libertas, quae primo constabat in iure nobilium, quibus liceret de rebus publicis sententiam ferre; quod postea auctum est, ut omnes cives possent ex aequo decernere in rebus politicis. Neque umquam per totam antiquitatem fuit consensus esse ius cuiusque hominis esse liberum.
Regna magna primum in oriente fuerunt, neque ullum tam diu tamque late vigebat quam imperium Romanum. Cuius fructus per nonnulla saecula fuerunt pax iustitiaque. Quo exemplo factum est, ut usque in saeculum undevicesimum vigeret Sanctum Imperium Nationis Theodiscae, de quo exspectabatur, ut in eo iuste et pacifice ageretur.
Tertia in libri parte quaeritur, unde factum sit, ut Iudaei censerent non multos deos esse, sed unum eumque, qui curet totum mundum. Omnes, qui aliter sentirent, errare atque esse paganos detestabiles. Id Christiani susceperunt. Eorum autem persuasio se unos esse qui sciant rectum bonumque quid sit, fons erat discordiarum insanabilium. Qua ex re apparet has ideas nostra in tempora pervenisse aliquantum mutatas. Operae pretium sit cognoscere haec omnia subtilius libro perlecto.
Hartmut Leppin, Das Erbe der Antike, Beck Verlag München 2010, (Geschichte Europas Bd. 1), 14,95 Euro
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 23:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...