15. April 2008, 8:00 Uhr
Latein-Buchtipps
Hoc libro agitur de regione inter Mare Internum et Tigrim flumen sita, cuius magna pars propter siccitatem caeli agriculturam non admittit nisi irrigata. Qua de causa ibi vitae condiciones longe aliae sunt atque in Graecia vel Italia: multi incolarum sunt nomades, qui sedes certas non habent quorumque administratio populo alieno multo difficilior est quam agricolarum vel oppidanorum. Cave autem existimes de illis tantum temporibus agi, quibus ea regio sub imperio Romanorum fuit.
Non minus exponitur expugnatio Alexandri qualis fuerit qualiaque regna diadochorum, id est eius successorum, et quo modo Romani principatum ibi obtinuerunt primum, post autem provincias instituerunt, id est paulatim eas terras suae dicionis fecerunt. Quo facto ea regio diuturna pace fruebatur, agri irrigati sunt, ut incolarum numerus crevit, urbes florere coeperunt, aedificia et templa aedificata sunt pulcherrima.
Ea autem regio Parthorum regno finitima solam fere viam praebuit, qua merces luxuriosae terrarum orientis longinquarum velut aromata vel serica in imperium Romanum sunt importati. Qua re ea regio cultui orientali aditum patefecit ad occidentem et invicem. Talia et plura notitia digna auctor, qui in universitate studiorum Liverpoolensi docet res temporibus antiquis gestas, profert nisus investigationibus recentibus. Ea qui vult cognoscere, inspiciat librum ipsum, qui est instructus multis photographematibus et tabulis geographicis.
Sommer, Michael: "Der römische Orient.. Zwischen Mittelmeer und Tigris" Theiss Stuttgart, 2006, 36.00 Euro
Der römische Orient
Zwischen Mittelmeer und Tigris
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Podcast
RSS
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
US-Sängerin Whitney Houston gestorben
Abstimmung über Sparpaket: Griechenlands Abgeordnete unter Druck
Portugiesen demonstrieren gegen Sparkurs der Regierung
US-Vorwahlen: Romney gewinnt in Maine
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 09:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier Nordwestradio Funkhaus Europa |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...