1. September 2010, 8:00 Uhr
Latein
Incendia et inundationes
Pakistania et regiones Indiae Sinarumque inundationibus calamitosissimis post hominum memoriam vexatae sunt. In Pakistania incolae atque terrae etiam gravius afflicti sunt quam motu terrae illo maximo, quod ante quinque annos accidit. In Russia hac aestate incendia saeviunt perniciosissima omnium, quibus haec civitas umquam perculsa est.
Labor vere Herculeus
In Graecia primum ministri publici dinumerantur. Adhuc enim ignotum est, quanti Graeci pro re publica munere fungantur. Inter alias causas imprimis multitudo ministrorum publicorum efficit, ut Graeciam pecuniae deficiant; qua de causa res publica Graecorum paene decoxit.
Custodes publici Italiae plus quam trecentos socios ´Ndrangheta hetaeriae comprehenderunt. Quae hetaeria est princeps societatum sceleratorum in Europa. Inter captivos est et Domenico Oppedisano, qui octoginta annos natus illi hetaeriae Calabrensi praefuit.
Cantor revertitur
Robbie Williams cantor ad gregem musicum "Take That" i. e. "Hoc Accipe" revertitur. Ante quindecim annos ille cantor, qui a multis adulescentibus permultisque virginibus amatur, illum gregem puerorum longe lateque celebratum reliquerat. Nunc etiam in animo habet denuo cum sociis pristinis circumcurrere.
In Anglia thesaurus Romanus detectus
Thesaurorum investigator Britannus in agro quodam detexit magnam copiam nummorum Romanorum. Quorum plus quinquaginta milia continebantur vase figlino unum pedem sub terra abdito. In his sunt nummi Carausi imperatoris, qui per aliquot annos in Britannia rerum potitus erat. Londinii in Museo Britannico nummi exhibentur.
figlinus – aus Ton – clay
Africa Meridiana Olympia exspectat
Postquam certamina pedifollica mundana finita sunt, moderatores Africae Meridianae petitionem Olympiorum, quae aestate anni bis millesimi vicesimi habebuntur, mente agitant. Quae certamina aut in urbe Kapstadt aut in urbe Durban haberi possint. Adhuc Olympia non fuerunt in Africa.
Mesut Özil ille dispositor Werderanorum Bremam reliquit. In futurum in urbe Madrito pro societate pedifollica Real ludet. Özil in Germania e parentibus Turcis natus lusor manus Germaniae est. Mutatione perfecta societas Bremensis magnam copiam pecuniae accepit.
Gerere burkam, id est velamen corporis capitisque, postquam in Belgia vetitum est, in Francogallia quoque diutius non licebit. Parlamentum enim plurimis legatorum suffragantibus legem tulit, qua talis velatio in publico vetaretur. Quae lex autem non valebit, nisi a senatu quoque probata erit.
In Catalonia tauromachiarum finis
Parlamentum Cataloniae decrevit tauromachias esse abolendas. Quae regio Hispaniae continentalis prima hanc consuetudinem multorum saeculorum immutat. Abolitio post duos annos rata fiet.
Notabilia: Apostolorum imagines antiquissimae
Nuper Romae in catacumbis Sanctae Theclae picturae apostolorum Petri, Pauli, Andreae, Iohannis Apostolorum detectae et instrumento laserico speciali patefactae sunt. Quae picturae saeculi quarti exeuntis antiquissimae horum sanctorum imagines esse videntur adhuc notae.
Plura sub
Älteste Aposteldarstellungen entdeckt
Kirchengeschichte bei Vatican-History
Nuntii Latini mensium Iulii et Augusti, [4:23]
Lateinischer Monatsrückblick Juli und August 2010
Deutsche Übersetzung
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 23:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...