1. Dezember 2009, 8:00 Uhr
Latein
Angela Merkel primum caput ministrorum Germaniae habuit orationem in Congressu Civitatum Unitarum Americae utraque curia praesente . Qua oratione ei nationi gratias egit de ope, quae Germanis in natione reunienda lata erat. Talis honor, scilicet utramque curiam alloquendi, Germano uni Konrad Adenauer ante quinquaginta annos concessus erat.
Berolini milia Germanorum multique hospites extranei publice invitati die nono mensis Novembris celebraverunt murum illum ante viginti annos deiectum esse. Angela Merkel cancellaria dixit illum diem inter ea, quae in Germania hac aetate facta sunt, felicissimum evenisse. Celebrationis summum fuit ruina muri actione symbolica in memoriam vocata.
Sigmar Gabriel in conventu Democratarum Socialium Dresdae in urbe habito praeses novus electus est. Cuius factionis est quintus iam praeses intra hos sex annos. Democratis Socialibus clade mense Septembri accepta rursus partes adversae suscipiendae erant, postquam undecim annos administrationis rei publicae partipices fuerant.
Opel societas autocinetica praeter opinionem non venum it. Societas enim Americana General Motors, cuius est, eam retinere ipsaque quaestuosam redigere vult. Qua re operarii Opelani timent, ne in Germania fabricae concludantur multique suorum quaestum amittant.
Margot Käßmann prima est mulier, quae ecclesiae Evangelicae Germaniae praeest. Consilium ecclesiasticum hanc ecclesiae Hannoveranae episcopam principem fecit in unione ecclesiarum, quarum initium ortum est a Martin Luther. Hoc honore accepto nunc personam gerit communionis Christianorum Evangelicorum nostrae civitatis.
Opera, quae Edvard Munch pictor e Norvegia ortus arte fecit, apud fures in deliciis esse videntur. Cuius ex operibus duo, quae scilicet magni pretii sunt, inter paucas hebdomadas Oslo in urbe furto abrepta sunt. Iam anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto opus eius clarissimum, Clamor quod dicitur, surreptum erat; quod furtum ubique terrarum hominum animos commoverat.
hebdomada – Woche - week
Robert Enke portae custos manus pedifollicae Germaniae sibi mortem conscivit. Permulti homines ei honorem supremum praestiterunt in arena Hannoverana, ubi arca, cui corpus eius inerat, posita erat. Pompa funebri maiore athleta mortuus adhuc honoratus non est. Enke animi aegritudine affectus erat; quam aegritudinem cunctos fere homines celaverat.
Multi homines catholici credunt imaginem quasi negativam vultus Christi crucifixi mire in linteo sepulcrali impressam esse eo resurgente. Luigi Garlaschelli autem professor chemiae Italus putat illam reliquiam, sindonem scilicet sacram, fraude esse effectam. Eius enim exemplar fabricatus est perfectum rationibus adiumentisque adhibitis, quibus homines saeculi tertii decimi utebantur. Sindon sacra Taurini proximo anno rursus peregrinatoribus spectanda permittetur.
Sindon – feines Leinentuch – linen sheet
Taurinensis – Turiner – of Turin
Theodisce Vandalismus significat quendam furorem destructivum. At falso Vandalis crimini datur fuisse delendi cupidos. Nam inter gentium migrationem, qua Imperium Romanum occidentale corruit, ii in Africa regnum condiderunt prosperum, in quo cultu atque humanitate Romano utebantur. Id Carolsruhae expositione magnifica cognosci potest visendo digna.
Plura invenies in interrete sub:
Homepage des Landesmuseums Karlsruhe
Sonderausstellung über das Königreich der Vandalen
Nuntii Latini mensis Novembris , [5:23]
Lateinnachrichten November 2009
Deutsche Übersetzung
Gy 7 der Johann-Gutenberg-Schule in Bremerhaven
Frank Schirmer
Hannelore Zöllner
Multi homines in somniis ad lunam volant. Sed nesciunt: Bacteria in mundo periculosa sunt. Nostrae copiae enim, quae impetum bacteriorum arcent, ibi invalidae sunt. Itaque astronautae ibi manere non possunt longum tempus. Qua de re homines docti iam plura cognoscere petunt.
Recitator: Philip Frischkorn
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer Freitags die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Podcast
RSS
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Offenbar mehr als 200 Tote durch Mörserangriffe in Homs
Russland kürzt Gaslieferung nach Europa
Zwei Tote bei Straßenschlachten in Kairo
Sicherheitskonferenz: Deutschland soll wieder stärker führen
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:30 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...