1. September 2009, 8:00 Uhr
Latein
Insidiae in insula Baleari factae
Duo custodes publici Palmanovae, quod oppidum in insula Baleari maiore situm est, insidiis vitam amiserunt. Qua re tota insula, qua probatior Germanis ferias agentibus est nulla, ab omni commeatu et aeroplanorum et navium interclusa est. Basci separationis studiosi eas insidias comparavisse putantur.
Navis Germanica redempta
Per quattuor menses nautae navis Hansa Stavanger in manibus piratarum Somalicorum fuerunt. Pretio redempti et navis et nautae e captivitate emissi sunt. Navicularii Germani postulant, ut navibus onerariis per sinum Arabicum iter facientibus plus praesidii praebeatur.
Porsche a Wolfsburgensibus redemptum
Postquam diu inter principes fabricarum autocinetorum Volkswagen et Porsche de summo imperio pugnatum est, Wolfsburgenses illos fabricatores autocinetorum celerium sibi adiunxerunt. Antea Wendelin Wiedeking princeps fabricae Porsche societatem Volkswagen longe maiorem in potestatem suam redigere conatus erat. Wiedeking dimissus tanta pecunia quanta in Germania adhuc nemo donatus est.
Congressus antiquitatis mundanus
Sexto quoque anno homines antiquitatis peritissimi ex toto orbe terrarum conveniunt, ut inter se de investigationibus suis certiores faciant, quae ad tempora antiqua vel eorum effectus in nostra ipsorum tempora spectent. Hoc anno Berolinum convenerunt Frank Walter Steinmeier ab exteris ministro patrono. Qui fuit secundus talis congressus in Germania habitus. Plus quam quadringenta colloquia et auditiones habita sunt.
Habemus papam
Kalendis Augustis munus gubernatoris radiophoniae Bremensis iniit Jan Metzger diurnarius. Successit Heinz Glässgen gubernatori, qui hoc munere rite se abdicavit, ut otio frueretur. Antea Metzger praefuerat gregi redactorum, qui edunt nuntios diurnos stationis televisificae Germaniae secundae ZDF "heute journal".
Brema latrans
Brema urbs per biduum a nutritoribus canum e toto orbe terrarum profectis quasi locus religiosus facta est, quo qui canibus gauderent, migraverunt. Hac in expositione quadrupedes latrantes ex habitu et docilitate iudicati sunt. Et qui usque ad hunc diem cane carens vitam vixerat, discere potuit, quod canum genus sibi congrueret.
Schumi non reveniet
Michael Schumacher non auriga ad certamina classis Formula Unum reveniet. Hic, qui septies iam campionatum mundanum erat assecutus, dixit se cervice laeso impediri, ne certaminibus talibus interesse posset. Pro Felipe Massa, socio pristino calamitate quadam graviter afflicto, tribus annis intermissis ad autocinetodromum redire voluerat.
autocinetodromus – Rennpiste – race course
Reliquiae maximi momenti
Per duo milia fere annorum in dubio erat, utrum Romae in sepulchro Pauli quod dicitur revera inessent ossa apostoli. Quorum reliquiis ab Ecclesia Catholica nuper inquisitis Benedictus XVI. papa anno Pauli memorali extremo pro certo declaravit illius viri sancti ossa sepulchro inesse.
Vespasiani domus natalis
Archaeologi domum natalem imperatoris Vespasiani detexisse videntur, quae erat Falacrinis, cui oppido a Roma ad aquilonem sito nunc Cittareale nomen est. Illo ab anno undeseptuagesimo usque ad undeoctogesimum imperitante inter alia amphitheatrum Flavium - postea Colosseum nominatum - est exstructum.
Notabilia
Artificia ad Varianam cladem pertinentia
Viginti artifices ex toto orbe terrarum orti artificia ad cladem Varianam pertinentia creaverunt, quo effectum est spectaculum quoddam insigne. Haec enim artificum opera per illius pugnae regionem in horreis vel agris, in foris vel villis rusticis exhibentur. Jan Hoet curatori illam cladem mythicis figmentis exui est cordi. Plura invenies sub:
Nuntii Latini mensis Iulii et Augusti, [5:54]
Lateinnachrichten Juli und August 2009
Deutsche Version der Lateinnachrichten
Gy 7 der Johann-Gutenberg-Schule in Bremerhaven
Frank Schirmer
Hannelore Zöllner
Ludi Romani in colonia Ulpia Traiana editi hoc anno vi tempestatis magna ante tempus finiti sunt. Hora circiter octava fulgura decidebant de caelo, tonitrusque tonabant et pluviae magnae se effundebant. Lacernatus tamen totus madidus eras atque permadefactus. Caelum ita obscurum erat, ut manus ipsas videre non posses.
Tum malum accidisse necesse erat. Nam undique audiebas arceras, helicopterum, vigiles. Megaphonio spectatores iussi sunt castra statim relinquere. Ludi renuntiati sunt.
Tredecim homines graviter vulnerati sunt, ut postea audivimus. Sub arboribus, in quas fulmen icit, se tutos esse putaverunt.
Recitatrix: Alina Albrecht
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer Freitags die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Podcast
RSS
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Offenbar mehr als 200 Tote durch Mörserangriffe in Homs
Russland kürzt Gaslieferung nach Europa
Zwei Tote bei Straßenschlachten in Kairo
Sicherheitskonferenz: Deutschland soll wieder stärker führen
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:30 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...