1. Oktober 2009, 8:00 Uhr
Latein
O quae mutatio rerum
Civibus Germaniae suffragia ferentibus coalitio Democratarum Christianorum et Socialium non satis placuit. Angela Merkel autem moderari rem publicam perget cancellaria coalitione cum Liberalibus inita. Factioni Democratarum Socialium, cui peius quam umquam evenit, partes adversae suscipiendae erunt.
José Manuel Barroso Lusitanus Commissioni Europaeae praeesse pergit. In urbe Argentorato Parlamentarii Europae eum, qui in numero conservativorum habetur, iterum ad hoc munus elegerunt. Prasinis autem et Sinistris id minime placuit, cum Democratae Sociales suffragio se abstinerent.
Lusitanus - Portugiese – Portuguese
Argentoratum - Straßburg
Opel societas veniit
Postquam per multos menses de condicionibus emptionis actum est, GM societas autocinetorum Americana Europaeam societatem Opel filialem vendidit. Quattuor eius fabricae in Germania sitae viginti quinque milibus operariorum victum praebent. Societate vendita evitatum est, ne solvendi copia deficeret.
Navigationis triumphus
Primae omnium navium onerariarum Germaniae "Beluga Fraternity" contigit, ut cursu aquilonali percurreret freta Sibirica. Cuius navis dominus est Niels Stolberg Bremensis. Eo cursu ab Europa pervenitur in Asiam orientalem itinere quinque milibus chiliometris breviore quam illo usitatissimo, quod fert per Euripum Suesiensem.
Euripus - Kanal - Canal
Impetus mortifer
Duo adulescentes in Bavaria quinquagenarium verberantes pedibusque percutientes necaverunt. Is conatus erat pueros tegere, quibus illi institerunt. Quo casu per Germaniam hominum animi perculsi sunt. Ei viro pio pro fortitudine insigne meritorum adiudicari placuit.
Germanae campiones Europae
Manus pedifollica feminarum Germaniae denuo campionatum Europae adepta est. Helsinki in urbe manum Britanniae in certamine finali devicerunt; nam sexies follem in portam adversariarum intulerunt, id quod lustricibus Britanniae bis solum contigit. Duobus annis ante feminae Germaniae iam campionatum mundanum adeptae erant.
Hubble refectum
Hubble telescopium spatiale nuper refectum multo melius quam umquam operatur. Id administratio Americana spatialis NASA declaravit probavitque photographematibus, in quibus arcus lucens, qui antehac cognosci minime potuit, distincte elucet. Qui arcus effectus est lumine galaxiae cuiusdam distantissimae, quod cumulo galaxiarum diffractum est. Speratur hoc instrumentum quinquennium, fortasse etiam decennium, prospectum in partes extremas mundi praebiturum.
Opus singulare inventum
In colonia Romanorum, quae non longe a Waldgirmes oppidulo in Hassia sito effossa est, equi caput in puteo quodam inventum est. Hoc caput aeneum, quod pars statuae equestris Romanae erat, habetur in numero operum politissima arte perfectorum, quae in finibus imperii Romani inventa sunt. Quod intra duo annos proximos refectum iri dicitur.
Urbs deserta in desertis Syriae
Olim regnum Qatnae erat inter potentissima imperia Syriae. Archaeologi Germani caput regni obrutum effodientes reliquias regiae reppererunt. Cuius e ruinis sepulcra et thesauros in lucem protulerunt. Quae ibi invenerunt, Stutgardiae in museo exhibebuntur.
Notabilia: Autumnus Carnuntinus
Carnunti in horto archaeologico ad vicum Austriacum Petronell sito die vicesimo sexto mensis Octobris (a.d.VII.Kal.Nov.) celebrabitur festum Autumnus Carnuntinus vocatum. Et in domo venditoris textilium et in villa urbana omnia parata erunt ad spectatores recipiendos, in culinis fient panes, hypocaustis aedificia calefient, ne quis frigore a visendo deterreatur. Praeterea locus ille visi potest, ubi thermae reaedificantur methodis antiquis adhibitis. In Museum Carnuntinum non ita procul situm expositio de imperatoribus et civibus spectatu digna invitat.
Plura in interrete sub:
Plura in interrete sub:
Homepage Archäologischer Park Carnuntum
Notabilia: Ben Hur loquitur Latine
Clarissima illa et fabulosa narratio, quae a Lewis Wallace Americano de vita principis Iudaei Ben Hur ficta est, in maximis totius mundi arenis praebetur. In eo apparatissimo spectaculo gladiatores pugnant, fit proelium navale, illud clarissimum curriculum quinque quadrigarum editur. Hic ludus, in quo histriones Latine vel Aramaice loquuntur, certe aptus est ad spectatorum animos commovendos.
Iter mundanum gregis histrionum animaliumque Londinii et Hamburgi coeptum continuabitur Stutgardiae (19.-21.10.), Monachii (30.-31.10), Turici (13.-14.11.), Gelsenkirchen (27.-28.11.), Vindobonae (5.-6.12.2009).
Plura in interrete sub:
Nuntii Latini mensis Septembris 2009, [5:28]
Lateinnachrichten September 2009
Deutsche Version
Gy 7 der Johann-Gutenberg-Schule in Bremerhaven
Frank Schirmer
Hannelore Zöllner
Ante diem tertium decimum Kalendas Octobres in Klosterfelde vico in Brandenburgo sito senex septuaginta sex annos natus in puerum duodecim annos natum tela misit et in lacerto vulneravit. Puer transportatus est in valetudinarium. Senex in custodiam ductus est. Quem liberos odisse apparuit.
Recitatrix: Lena Krosch
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:05 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...