1. Mai 2013, 8:00 Uhr
Latein-Monatsnachrichten
In urbe Bostonia displosiones insidiosae
Bostoniae inter cursum Marathonium, qui annuus haberi per orbem terrarum notus est, displosionibus insidiosis tres homines vitam amiserunt, plus ducenti vulnerati sunt. Constat duo fratres e Tsetsenia ortos facinus hoc crudele paravisse, quorum alter in persecutione interfectus, alter in fuga comprehensus est.
Napolitano praesidens iterum
Romae a concilio praesidenti eligendo Giorgio Napolitano iterum ad hoc munus destinatus est. Qui denuo candidatum se praebuerat, cum antea nemo candidatorum numerum necessarium suffragiorum adeptus esset. Eo auctore, duo menses postquam electiones in Italia habitae sunt, tandem collegium regentium constitutum est Enrico Letta duce.
Margaret Thatcher mortua
Margaret Thatcher, quae olim Britanniae praefuerat, Londinii aetate octoginta septem annorum mortua est. Illa prima mulier ministra primaria facta patriam per undecim annos rexit. Quo tempore titulum dominae ferreae assecuta est.
Groenlandiae res mutatae
In Groenlandia primum mulier collegio insulam regentium praeest, quae est Aleqa Hammond democrata socialis. Quod collegium sine mora vetuit ante oram in mari arctico terebrari petrolei comparandi causa. Et in terra leges severiores adhibebuntur in opibus naturalibus comparandis.
Christian Wulff in ius vocatus
Christian Wulff praesidens rei publicae pristinus ab accusatore publico urbis Hannoverae in ius vocatus est. Cui crimini datur largitionibus corruptum esse, cum fuit praesidens ministrorum Saxoniae Inferioris. Wulff multam solvere noluerat, ut causa deponeretur.
Uli Hoeneß de basi deiectus
Contra Uli Hoeneß praesidentem societatis pedifollicae Bayern München ab accusatore publico agitur; qui in suspicionem venit vectigalia quaedam non pependisse. Qui vir rerum pedifollicarum gravis se ipse accusavit. Diurna nuntiant eum abhinc plus decem annis pecuniam in argentaria Helvetica deposuisse neque pro ea vectigalia Germaniae debita pependisse.
Museum denuo inauguratum
Amstelodami museum nomine Rijksmuseum, postquam renovatum est per decem annos, denuo inauguratum est. Quod in museis nobilissimis orbis terrarum numeratur. Imprimis est notum tabulis ab artificibus Batavis pictis. Quarum clarissima est quae dicitur Vigiliae, quam Rembrandt pictor fecerat.
Plures discipuli Graece discunt
In Germania per annos minutus numerus discipulorum illorum, qui linguam Graecam discunt, rursus crevit. Etiam linguam Latinam complures annos plures discere velle scholae nuntiant. In universitatibus quoque plures in linguas antiquas animum intendunt.
Notabilia: Et vita et mors ad Sinum Cumanum
Anno undeoctogesimo post Christum natum eruptio Vesuvii montis ad sinum Cumanum siti Pompeios et Herculaneum oppida vicina cineribus aliquot metrorum obruit. Quae clades nobis epistulis Plinii Minoris tradita multis milibus hominum vitam eripuit eademque nobis, qui temporibus posteris vivimus, immensum thesaurum archaeologicum conservavit. Talia expositione permagna Londinii in Museo Britannico ante oculos ponuntur, cui est nomen: vitae et mortes Pompeianorum et Herculanensium, quae usque in finem mensis Septembris patebit.
Plura invenies sub:
Leben und Tod in Pompeji und Herculaneum
Illa quis fuit?
Nata est illa ante sescentos annos filia agricolae divitis. Illis temporibus hostes fortissimi bello longinquo patriae eius imminebant. Quae virgo fidelissimam se praestabat. Cum esset septendecim annos nata, angelus Dei ei apparuit et iussit eam in civitatem vicinam iam occupatam ire et terram ab hostibus liberare. Et re vera ei contigit veste virili indutae cum parva manu virorum fortium per fines occupatas in urbem magnam, quae ab hostibus obsidebatur, pervenire. Cuius adventu animi incolarum ita creverunt, ut aciem hostium perrumperent eosque propulsarent. Virgo fortis acerrime pugnare perrexit. Denique a proditore capta et hostibus vendita est; qui eam tribunali Inquisitionis dediderunt. Haereseos accusata ad mortem damnata et in rogum illata est. Mortua est die tricesimo mensis Maii anni MCDXXXI. Multis annis post in sanctorum numerum relata est.
Vir mensis praeteriti fuit L. Annaeus Seneca
Weitere Informationen:
Nuntii Latini mensis Aprilis 2013, [4:38]
Lateinischer Monatsrückblick April 2013
Deutsche Fassung
Nuntios recitat: Dr. Heinrich Fliedner
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Jetzt läuft
Nächste Nachrichtensendungen
| 06:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier Nordwestradio Funkhaus Europa |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
radiobremen.de nun auch mobil
Seit dem 25. Februar 2013 ist der Radio-Bremen-Web-Auftritt unter der Adresse "m.radiobremen.de" auch mobil abrufbar. 40 Prozent der Bundesbürger haben inzwischen ein Smartphone oder Tablet und über die Hälfte der Internetnutzer greifen mobil auf das Web zu. Aus diesem Grund war es ein Gebot der Stunde, unseren Online-Auftritt diesen veränderten Nutzungsgewohnheiten anzupassen und eine mobile Version an den Start zu bringen. Mehr...
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Jetzt auf radiobremen.de
Werder Bremen: Neuer Trainer Dutt wird heute vorgestellt
Bessere Arbeitsbedingungen: ENO-Mitarbeiter treffen sich zu Betriebsversammlung
Streit um Beratungsstelle: SPD-Fraktionschef will Rat und Tat-Zentrum erhalten
Böhrnsens Türkei-Reise: "Wichtig, sich mal sehen zu lassen"