1. Januar 2010, 8:00 Uhr
Latein
Exitus Havniensis improsper
Nullo certo eventu conventus fastigiosus, qui de calefactione orbis terrarum continenda Havniam convocatus erat, finem habuit. Declaratum est aliud nihil nisi patiendum non esse calefactionem orbis terrarum pluribus quam duobus gradibus Celsianis auctum iri. Qua de re legati centum nonaginta trium civitatum per duas septimanas in capite Daniae concilium habuerant.
Havnia – Kopenhagen – Copenhagen
conventus fastigiosus – Gipfeltreffen – summit conference
Helvetii minareta fieri vetant
Helvetii suffragio minareta fieri vetuerunt. Quod plebiscitum civitatis constitutioni adiungitur. Id autem per mundum vituperatum est indignationemque muslimorum movit.
Obama militum numerum auget
Barack Obama praesidens Americanus declaravit se subsidia triginta milium militum in Afghanistaniam missurum, quae quidem iam anno bis millesimo undecimo inde reversura essent. Parlamentum autem Germaniae decrevit, ne hoc tempore quidem copiae Germanae quattuor miliorum quingentorum militum ibi versantes augerentur.
Extraneis manere licet
Extranei, quibus perpetuo in Germania versari non licet, tamen per duos annos hic manere poterunt. Id ministri ab internis negotiis et Germaniae et civitatum confoederatarum in conventu autumnali in urbe Brema praeside Ulrich Mäurer senatore Bremensi habito decreverunt.
Septimo die quiesces
In posterum tempore adventus Domini tabernas unoquoque Solis die apertas esse non iam licebit. Quod decrevit consilium summae rei publicae assentiens petitioni utriusque ecclesiae Christianae, quae egerat de temporibus, quibus tabernas patefieri ius esset; tenendum esse Solis diebus tabernas omnino esse clausas.
Administra aetate minima
Kristina Köhler ab Angela Merkel cancellaria delatum est munus administrae a familiis. Haec mulier carens marito, carens liberis est triginta duos annos nata, quo fit ut ex administris rei publicae aetate sit minima. Anno proximo nubere vult Ole Schröder sponso, qui munere rei publicae secretarii fungens ipse in rei publicae gubernatoribus numeratur.
Prima gondoliera Venetiae
Giorgia Boscolo e Castello vico Venetiae orta prima gondoliera huius urbis est. A parte meridiana pontis Rialto Giorgia homines per Canalem Grandem ab altera ripa ad alteram vehit. Per nongentos annos id solum viris licuerat.
Officium orbium volantium clausum
Indicia animalium extraterrestrium vel orbium volantium aera Britannica intrantium non iam accipientur. Ministerium enim defensionis Londiniense officium illud clausit, quod erat institutum ad talia colligenda. Cuius officialis ultimus alii magistratui attributus est.
orbis volans – fliegende Untertasse – flying saucer
Schumi revertetur
Michael Schumacher tribus annis intermissis in Formulam Unum revertetur. Schumacher, quo nemo saepius campio mundanus factus est, anno proximo pro manu societatis autocineticae Mercedes curret. Curriculum eius primum in autocineto Sagitta Argentea nominato pridie Idus Martias in civitate Bahrein fiet.
Notabilia: Conclusio inexspectata
Inexspectate in viculo Waldgirmes centum chiliometra a Rheno flumine in Hassia sito nuper equi caput aeneum magnifice sculptum e puteo quodam effossum erat, quod pars statuae imperatoris Augusti equestris fuisse videtur. Nunc autem factum etiam mirabilius detectum est: fragmenta enim eiusdem statuae non procul sub fundamentis viae stratae antiquae inventa sunt, quales Germani non faciebant. Statua Augusti ergo deleta esse videtur Romanis ea loca incolentibus.
Plura in interrete sub:
Nuntii Latini mensis Decembris 2009, [5:26]
Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2009
Deutsche Übersetzung
Lectoribus nostris hic novus annus sit bonus faustus, felix fortunatusque
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:05 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...