1. März 2010, 8:00 Uhr
Latein
In Pakistania Abdul Ghani Baradar rebellium dux est comprehensus, qui clericus islamicus est. Quo facto Talibani Afgani, qui extremas partes sequuntur, valde afflicti esse existimantur. Dum in regionibus Afganistaniae meridionalibus incursio maxima fit, imbelles quoque homines interfecti sunt.
Percussorum grex in deversorio Dubaiano unum ex principibus consociationis Hamas necavit. Mossad corpus speculatorum Israelianorum ad id consilium descendisse putatur. Hamas id agit, ut civitatem Israelem deleat.
Margot Käßmann episcopa Hannoverana, quae consilio ecclesiarum Evangelicarum Germaniae praeest, muneribus se abdicavit. Potionibus alcoholicis ebria autocinetum gubernaverat. Quod famam atque auctoritatem laesisse episcopa declaravit.
Inquisitione habita detectum est Liberales dimidiam fere partem suffragatorum perdidisse. Guido Westerwelle, eorum caput, condiciones sociales Germaniae vituperaverat declarans auxilium egentibus latum comparandum esse cum moribus depravatis Romanorum serae antiquitatis.
Angela Merkel cancellaria Germaniae et Jens Böhrnsen magister civium Bremensis in urbe Berolino nummum novum pretio duorum Euronum praesentaverunt. In hoc nummo imago curiae Bremensis et statuae Rolandi ante curiam sitae expressa est. Et curia et statua plus sescentorum annorum sunt.
In Germania canes cunicularios rarius rariusque haberi orator societatis Bavaricae, cui canes illius generis curae sunt, dixit; timendum esse, ne haec species deficiat, quamquam ille canis cruribus brevibus sit aptissimus, qui in urbe habeatur. Quod quidem ille orator contendit.
canis cunicularius - Dackel - dachshund
Imperio Romano occidentali everso cultus atque humanitas antiquitatis in imperio Byzantio servabantur usque in tempora postera, ut a civitatibus Europae occidentalibus recipi potuerint post conturbationes aevi gentium migrantium. Magnificentia opulentiaque Byzantii imperii, quae Europaeis occidentalibus per saecula admirationi invidiaeque fuerunt, nunc ex rebus praestantibus undique collatis cognosci possunt, quae ad mensem Iunium medium Bonnae in Pinacotheca Germaniae exhibentur.
Plura invenies sub:
Homepage der Bundeskunsthalle
Nuntii Latini mensis Februarii, [3:11]
Lateinischer Monatsrückblick Februar 2010
Deutsche Übersetzung
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:05 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...