1. März 2012, 8:00 Uhr
Latein
Gauck praesidens futurus
Christian Wulff vicesimo mense munere praesidentis Germaniae se abdicavit. Ei succedet Joachim Gauck ille propugnator iurum civilium et theologus, qui factionum regentium et adversantium candidatus communis est excepta Sinistra. Duobus annis ante ille tertio suffragio a Wulff competitore superatus erat.
Ruinae fortunarum Graeciae aversae
Iterum iam Graecia defensa est, ne decoqueret. Ministri Europae rerum fiscalium nova consilia eius civitatis servandae constituerunt et novas pecunias crediderunt. Praeterea multi creditores de nominibus exigendis decesserunt.
Recordatio advenarum a terroristis occisorum
Tota Germania die vicesimo tertio mensis Februarii omnia intermissa sunt per unius minuti silentium, quod monumento esset hominibus illis, qui insidiis terroristarum dextrorum trucidati erant. Berolini in conventu recordationi eorum dedicato Angela Merkel cancellaria veniam propinquorum petivit; promisit omnia, quae ad has caedes pertinerent, patefactum iri. Advenas occisos Germaniae dedecori esse.
Cardinales novi
Benedictus Sextus Decimus papa Romae viginti duo clericos cardinales declaravit, in his Karl Josef Becker et Rainer Maria Woelki Germanos; uterque ex urbe Colonia ortus est. Woelki ante sex menses archiepiscopus Berolini factus erat; quinquaginta quinque annos natus omnium cardinalium orbis terrarum minimus natu est.
In urbem New York profecta
In urbe Bremerhaven multi homines cum spectaculo pyrotechnico vale dixerunt navi circumvectoriae nomine Disney Fantasy. Haec navis, quae in oppido Papenburg constructa, in Bremerhaven instructa erat, nunc cursum New York in urbem Americanam habet, ubi maria circumvehi incipiet.
Vox Americana
Whitney Houston cantrix et actrix Americana duodequinquaginta annos nata decessit. Quae iam per multos annos vinolentiae dedita erat. Habebatur inter praestantissimas cantrices suae aetatis et ubique terrarum laudibus celebrabatur.
Otto rex revertit
Post undecim annos Otto Rehhagel in Ligam Foederalem revertit. Qui exercitator septuaginta tres annos natus usque ad mensem Maium exeuntem manui pedifollicae Hertha BSC praeerit. Per quattuordecim annos manum pedifollicam Werder Bremen exercebat, praeterea pedilusores Graeciae ad campionatum Europaeum duxit.
Colonia in lucem prolata
Colonia, quae a Romanis in Thracia in litore Ponti collocata erat, ab undis procella excitatis detecta est. Arca quaedam, fictilia, animalium ossa inventa sunt. Adhuc ignotum erat illo loco coloniam Romanam sitam fuisse.
Notabilia: Asterix et Galli
Quis est, qui nesciat illum virum pugnandi peritissimum vel socios eius fortissimos, qui ex calamis René Goscinny et Albert Uderzo artificum prodierunt? In oppido Völklingen in aula officinae ferrariae pristinae usque ad mensem Aprilem ineuntem plus centum horum picturae exhibentur cum rebus effossis, quae ad Celtas et Romanos temporis Caesariani pertinent. Praeterea demonstratur, quales res memoriales vel ludi computatrales ab illis fabulis a Goscinny et Uderzo compositis deducti sint.
Plura invenies in interrete sub
Weitere Informationen:
Nunitii Latini mensis Februrarii 2012, [4:22]
Lateinischer Monatsrückblick Februar 2012
Deutsche Übersetzung
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:05 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...