1. Februar 2012, 8:00 Uhr
Latein
Naufragium horribile in Italia
E Costa Concordia nave circumvectante prope Igelium insulam Italiae saxis impacta septendecim corpora deprompta sunt, in his quinque Germanorum. Cui navi plus quattuor milia hominum inerant, quorum quindecim adhuc reperti non sunt. Nauarcho, cui crimini datur auctorem fuisse huius calamitatis, interdictum est domicilium relinquere.
Facinus infandum
Quattuor milites Americani in Helmand provincia Afganistaniae infandum nefas commiserunt in corpora Talibanorum occisorum. Quod facinus per interrete palam factum ubique terrarum summa cum indignatione exceptum est. Moderatores Civitatum Unitarum Americae moniti sunt, ut et in eos, qui id commiserunt, et in eos, qui illis praesunt, animadverteretur severe.
Navis longa oppugnata
Obscura iam luce piratae Somalici per errorem navem longam aggressi sunt. Praedones in navem iam transcendebant, cum milites, qui numero multo validiores erant, tela in eos coniecerunt. Sex piratae comprehensi sunt, septimus autem nave excussus ex aqua non emersit.
Parlamentarii observantur
Dimidia fere pars legatorum factionis Sinistrorum a custodibus rei publicae tuendae observatur. Qua de re questi sunt Sinistri dicentes talem observationem factionis adversantis alienam esse a re publica bene constituta. At minister rerum internarum iure id fieri affirmavit.
Vectigalia affluentia
Res publica Germanica mense Decembri plus pecuniae cepit quam umquam antea mense uno. Quod quidem apparet e tabulis fiscalibus novissime editis. Pensionum quoque aerarium annis praeteritis numquam tam bene completum erat pecunia.
Caedes in iudicio
In Bavaria dum iudex iudicium pronuntiat, accusatorem publicum interfecit reus, qui arma attulerat inobservata. Quo facto, ut aedes forenses maiore diligentia observarentur custodirenturque, petitum est.
Navigare necesse est
Laura Dekka ex Nederlandia orta sola orbem terrarum circumvecta est. Qua nemo umquam minore aetate id adhuc perfecit. Haec virgo sedecim annorum plus quingentos dies navigium suum duobus malis instructum per maria gubernavit. E Nederlandia profecta primum Oceanum Atlanticum percurrit. Postea Africam et Australiam praetervecta usque ad insulas Caribicas pervenit.
Novum sauriorum genus
Palaeontologi Brunsvigienses reliquias Ichtyosauri nuper effossi publice proposuerunt. Hoc exemplar, cuius genus adhuc non erat descriptum, trium metrorum erat; ei erat rostrum tenue dentium acutorum plenum.
Notabilia: Cassis Romana aetatis imperatoris Claudii
Londinii in Museo Britannico cassis magnifice ornata publice ostenta est, quae ante decem annos detecta erat. Fabricata erat tempore fere imperatoris Claudii, quo Romani in Britanniam invaserunt. Sunt, qui opinentur fuisse decurionis Britanni, qui in equitatu Romana stipendia fecit. Cur cassis haec paulo post cum thesauro nummorum permagno sub terra condita sit, non satis liquet. Et cassis et nummi a mense Ianuario exeunte in museo oppidi Harborough in comitatu Leicestriensi siti exhibentur.
Plura in interrete sub
Römischer Prunkhelm wird ausgestellt
Nuntii Latini mensis Ianuarii 2012, [4:36]
Lateinischer Monatsrückblick Januar 2012
Deutsche Übersetzung
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:05 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...