31. Januar 2011, 8:00 Uhr
Latein
Rebellio pauperum
Ben Ali Tunesiae praesidens, postquam per aliquot septimanas iniuriis reclamatum est, munere se abdicavit. Post dominationem viginti trium annorum in exilium secessit. Praecipue iuvenes vias frequentaverant reclamantes magnis pretiis et libertatibus non concessis.
Christiani crudeliter occisi
Impetu terroristico in ecclesiam Christianorum Aegyptiorum Alexandriae facto viginti tres homines necati sunt. Quod scelus ab islamismi sectatoribus commissum est. In terris, in quibus religio Mahometana praevalet, novissime saepius saepiusque scelera in Christianos facta sunt.
Graeci limitem volunt
Moderatores Graeciae consilium ceperunt finem inter Graeciam et Turciam muniendi, ut homines non legitime in Graeciam transire conantes ab hoc conatu deterrerentur. Quod consilium a Turcis vehementer vituperatum est.
Vale carissime
Arnold Schwarzenegger, postquam rem publicam Californiae iterum moderatus est, magistratu abiit. Schwarzenegger, qui ex Austria ortus multis in pelliculis actor excellebat, ante septem annos ad rem publicam accesserat Republicanis favens. Cui successit Jerry Brown Democrata.
Impunitas negata
Summum Italiae iudicium legem dubiam sustulit, qua prohibebatur, ne ii, qui in re publica moderanda occupati sunt, in ius vocarentur. Quo facto duae actiones intermissae, quibus in Silvio Berlusconi ministrorum praesidentem animadversum est propter corruptionem et vectigalia non pensa, renovari possunt.
Australiae regio aquilonia inundatione maxima vexata est. Imbribus assiduis tanta area quanta Francogallia et Germania inundata est.
In Brasilia imbribus atrocissimis et terrarum labe plus quam septingenti homines vitam amiserunt.
Seditio in nave Gorch Fock
Cum discipula militaris in nave Gorch Fock casu vitam amisisset, fama est nautas fecisse seditionem. Illa mortua tirones navis exercitatoriae alii ad vela ascendere, alii omnino illa nave vehi recusaverunt. Quibus factis praefectus navis a Karl-Theodor zu Guttenberg Germaniae ministro defensionis revocatus est.
Ultimum militia obligatoria suscipienda
In Germania per plus quam quinquaginta annos iuvenibus militia sequenda erat. Quod nunc ultimum factum est. In futurum non nisi voluntarii militabunt. A mense Iulio militia obligatoria intermittetur.
Notabilia: Ars Etruscorum
Hannoverae in museo de August Kestner vocato usque ad finem mensis Februarii expositio spectari potest, in qua multa artificia Etrusca praestantia ab illo viro claro collecta exhibentur. Simul proponitur, quid viri docti a temporibus illius Johann Joachim Winckelmann de arte eius nationis cogitaverint.
Plura invenies sub:
Ausstellung im August Kestner Museum 25.11.2010 - 27.2.2011
Die Etrusker - Die Entdeckung ihrer Kunst seit Winckelmann
Nuntii Latini mensis Ianuarii, [4:21]
Lateinischer Monatsrückblick Januar 2011
Deutsche Fassung
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:05 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...