1. Juli 2009, 8:00 Uhr
Latein
Conservativi vicerunt
Ex electionibus Europaeis Conservativi damnis acceptis tamen superiores exierunt. Democratae Sociales clade maxima affecti sunt, Virides autem et Liberales maiorem suffragiorum partem in se vertere potuerunt quam in electionibus praeteritis. Minus dimidia parte eorum, quibus ius suffragii est, urnas adierunt.
Ahmadinedjad ab Iranis electus
Mahmoud Ahmadinedjad praesidens Iraniae iterum ad hoc munus electus est. Hussein Mussawi competitor eius victus has electiones non sine fraude factas esse affirmavit. Deinde per totam Iraniam motus populi orti sunt.
Obama initium novum fieri vult
Barack Obama Civitatum Unitarum Americae praesidens in urbe Cairo pro relationibus inter Americam et mundum Arabicum renovandis locutus est. Oratione praeclara dixit oportere opinionibus inveteratis de religione Islamica initis obviam ire. Quod in vicem muslimis esse observandum de Civitatibus Unitis Americae iudicantibus.
Museum novum Athenis inauguratum
Athenis domus nova nomine Acropolis Museum, quae sub arce est sita, duodecimo anno, postquam aedificari erat coeptum, inaugurata est. Quod quidem opus confectum esse usque ad Olympia anno bis millesimo quarto Athenis edita consilium erat. Spectari possunt imprimis sculpturae e templo Athenae ablatae atque antiquitatis arteficia excellentia, quae in ipso arcis monte reperta sunt.
Aestuaria maris Germanici hereditas mundi
Aestuaria maris Germanici, area scilicet vadosa, quae ab insulis Texla Nederlandica et Sylt septentrionali Germanica continetur, inter hereditates mundanas universi generis humani numerata sunt. Plinius maior, cum anno quadragesimo septimo in eam regionem venisset, incertus erat, utrum terrae an fretis adnumeranda esset.
aestuaria – Wattenmeer - Wadden Sea, tideland
Climatis Domus
In urbe Bremerhaven inaugurata est Climatis Domus. Cuius per aedes quasi iter facere potes ab urbe Bremerhaven proficiscens atque etiam eodem revertens. Viatores per omnia caeli spatia orbis terrarum deducuntur sequentes octavum gradum longitudinis.
Mandatum Lunae petendae
Abhinc quadraginta annis Neil Armstrong Americanus primus navem sideralem in Lunam appulit. Nunc societati Bremensi nomine Astrium primae Europae mandatum est navem sideralem parare idoneam, quae in Lunam mittatur. Octavo anno post navem inanem in satellitem Terrae appelli consilium est.
Princeps musicae popularis decessit
Michael Jackson, primus inter musicarios Americanos, mortuus est, qui per decennia inter artifices musicae popularis famosissimos numerabatur. Per ultimam vitae partem fama eius rumoribus paedophiliae et formositatis chirurgice reformatae obscurata erat.
Notabilia: Picturae parietales egregie refectae
Nusquam plura artificia Pompeiis vel Herculanei inventa visi possunt quam Neapoli in Museo Nationali. Picturae parietales illae praestantissimae his decem annis magno labore magnisque impensis refectae nunc splendent simili splendore atque anno undeoctogesimo p.Chr. n., quo haec oppida a Vesuvio obruebantur.
Plura invenies sub:
Omnibus lectoribus ferias iucundas optamus. Proximi nuntii Kalendis Septembribus in interrete erunt.
Lateinnachrichten Juni 2009
Recitator: Kurt Hille
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:05 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...