1. Januar 2011, 8:00 Uhr
Latein
Spes clima mundi deterius evitandi
Inter summarum auctoritatum Unitarum Nationum congressionem, quae Cancún in urbe Mexicana est habita, compromissum est de calefactione atmosphaerae minuenda. Cunctae civitates praeter Boliviam constituerunt silvas pluviales melius tutandas esse. Civitatibus egentioribus auxiliandum esse, ut climati depravando obsistere possent.
Berlusconi triumphat
Silvio Berlusconi praeses ministrorum Italiae non cecidit. Vix aegreque suffragium de diffidentia legatorum superavit. Qua de causa Romae tumultus graves inter adversarios eius et custodes publicos orti sunt.
Electionum eventus corruptus
Alexander Lukaschenko, qui Bielorussiam per sedecim annos regnavit, electionibus habitis denuo praesidens creatus est. Hominibus autem, qui eas res sine ira et studio observaverant, perusasum est illas electiones non sine fraude esse factas. Alexander Lukaschenko rex vel dominus postremus in Europa esse existimatur
Populi scitum in Helvetia factum
Helvetii populi scito ius advenarum mutandum esse constituerunt. Ex quo homines alienarum terrarum, qui scelera commiserunt, hac ipsa causa e civitate exire cogentur. Quod suffragium Factio Popularis Helvetica postulaverat.
Militia obligatoria intermissa
Democratae Christiani et Liberales, qui sunt coalitione iuncti, decreverunt, ut militia obligatoria inde a Kalendis Iuliis intermitteretur. Eodem tempore militum numerus diminuetur. Voluntariis autem in futurum quoque licebit militiam capessere.
Factio Liberalis in discrimen vocata
Wolfgang Kubicki, qui in Parlamento Slesvigae-Holsatiae Liberalibus praeest, censet factioni suae imminere, ut dissolvatur. Guido Westerwelle praesidi factionis suadet, ut munere se abdicet. Ex interrogationibus enim publicis apparet gratiam Liberalium apud homines per aliquot iam menses minui.
Danus Flensburgo praeest
Novus civium Flensburgensium magister superior est Simon Faber. Quo facto post triginta fere annos denuo vir e factione Danorum SSW hoc oppidum regit. Flensburgi, quod ad magnam saeculi duodevicesimi partem ad regnum Daniae pertinebat, multi cives natione Danica sunt.
Omnia vincunt nix glaciesque
Tempestas hiberna multis in locis Europae impedit, ne itinera confici possint. In Germania multi consistere coacti sunt. Peregrinantes in aliquot aeriportibus condiciones malas aegre ferentes tumultus excitaverunt.
In regione septentrionali urbis Francofurti et fragmenta statuae imperatoris Traiani equestris et nummi Romani detecti sunt. Quorum recentissimus anno ducentesimo sexagesimo est signatus. Eo tempore Germani imperium Romanum invadentes illam statuam equestrem deleverunt.
Usque ad mensem Ianuarium medium illa, quae ibi inventa sunt, Francofurti exhibentur.
Plura in interrete sub:
Archäologisches Museum Frankfurt
Neufund einer römischen Reiterstatue
Nuntii Latini Mensis Decembris 2010, [4:30]
Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2010
Deutsche Übersetzung
Nos redactores exoptamus, ut nostris lectoribus hic annus sit bonus, faustus, felix fortunatusque.
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:05 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...