1. November 2011, 8:00 Uhr
Latein
Tyrannus occisus
Muammar al-Gaddafi dominator Libyae pristinus, cum captus esset, telis occisus est. Quo modo id factum sit, non satis liquet. In multis terrae Libyae oppidis homines celebraverunt dominationem eius finitam esse, qua per quadraginta duo annos oppressi tenebantur.
Indignatio iudicio commota
In Ucraina Julia Timoschenko custodia septem annorum multata est, quia munere praesidentis ministrorum abusa esset. Quae in iudicium vocata erat, quod saluti populi nocens foedus cum Confoederatione Russica inisset. Non modo moderatores civitatum occidentalium, sed etiam Vladimir Putin indignantes iudicium improbaverunt.
Gilad Schalit dimissus
Gilad Schalit miles Israelianus, qui per quinque annos ab Hamas grege Islamistorum obses custodia tenebatur, dimissus est. Cuius missio ut perficeretur, Israelianis vicissim mille Palaestinenses e carceribus emittendi erant. Schalit intra fines Israelianorum ex insidiis captus et ablatus erat.
Tusk electus iterum
Primum post regimen communistarum eversum in Polonia moderatoribus civitatis contigit, ut iterum eligerentur. Factio Donald Tusk ministrorum praesidentis electionibus habitis maiorem partem sedium parlamenti assecuta est. Jaroslaw Kaczynski factionis adversantis dux victus in suffragiorum certamine Angela Merkel Germaniae cancellariam insimulaverat Poloniam in dicionem suam redigere velle.
Nex machinata sollicitudines movet
Moderatores Civitatum Unitarum Americae eos, qui Iraniam regunt, incusaverunt necem paravisse legato Arabiae Saudicae Washingtoniano. Qua re odium harum nationum mutuum magis exarsit. Moderatores Iraniae contra dixerunt illud crimen esse ridiculum.
Res cuiusdam infamiae finita
Liam Fox defensionis minister Britanniae magistratu se abdicavit. Cui crimini datum erat commoda privata cum officiis publicis coniunxisse. In itineribus, quae sibi muneris fungendi causa facienda erant, socium secum duxerat familiarem; cuius viaticum datum esse dicitur a viris commoda sua spectantibus.
Vettel iterum campio mundanus
Sebastian Vettel viginti quattuor annos natus iterum campio mundanus certaminis autocinetorum Formulae Unius factus est. Id adhuc contigit nulli cursori aetate illius. Ad quod ei suffecit iam ante omnia certamina finita tertius locus, quem in curriculo in oppido Suzuka sito adeptus est.
Danedream equus omnium celerrimus
Cursu equestri Prix de l’Arc de Triomphe nominato, qui quotannis Lutetiae in urbe habetur, Danedream equa trium annorum facile vicit. Quo cursu in orbe terrarum maior est nullus. Adhuc in hoc curriculo nullus equus celerius cucurrit. Danedream fetura in civitate Saxonia Inferiore nata est.
fetura – Zucht – breeding
Avis anni proximi peculiaris
Monedulae declaratae sunt avium species peculiaris anni bis millesimi duodecimi. Quae sunt inter prudentissimas avium vernacularum. Haec species, quod in annos minus locorum idoneorum invenitur, ubi nidificare possit, in angustias adducta est.
Notabilia
Decennium nuntiorum Latinorum Bremensium
Nuntii Latini radiophoniae Bremensis iubilaeum decem annorum agunt. Nam per hoc spatium temporis Bremae quoquo mense nuntii eduntur Latine conscripti, qui ad urbem ipsam, ad Germaniam, ad orbem terrarum pertinent. His nuntiis, quod tanto studio expetuntur, redactores per duo fere annos septimanales insuper addunt. Praeterea Latine offeruntur liberorum nuntii, pelliculae parvulae , librorum annuntiationes. Quibus omnibus rebus interretialiter per totum orbem terrarum divulgatis in multis terris fautores amatoresque sunt.
Plura invenies hic in pagina nostra domestica
Nuntii Latini bei Radio Bremen
Nuntii Latini mensis Octobris, [5:51]
Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2011
Deutsche Übersetzung
Lectoribus nostris hic novus annus sit bonus faustus, felix fortunatusque
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Bankia-Rettung soll Spanien 23 Milliarden Euro kosten
Kammerdiener des Papstes laut Berichten festgenommen
Norditalien: Nach dem Beben ermitteln die Behörden
Kritik an Entsorgung von Bhopal-Giftmüll in Deutschland
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:05 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...