1. November 2012, 8:00 Uhr
Praemium Nobelianum Unioni Europaeae attributum
Unio Europaea hoc anno praemio Nobeliano pacis ornata est. Quo honore digna habita est, quod multum valuisset ad pacem inter nationes conciliandam atque servandam et ad democratiam disseminandam. Id quidem dicit Osloensis senatus praemiis Nobelianis dandis. Unio Europaea, cui nunc intersunt viginti septem civitates, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo primo condita erat impulsu Francogalliae et Germaniae.
Vectigalia affluentia
Fiscus Germaniae hoc anno plus pecuniae accipiet quam umquam antea. Mercaturis enim florentibus aerarium augetur. Moderatores rei publicae vectigalibus affluentibus uti volunt ad aes alienum minuendum.
Aurum reducetur
Germania, quod ad copiam auri attinet, secundum locum omnium orbis terrarum civitatum obtinet. Maxima autem pars eius cum in aliis terris tum in Civitatibus Unitis Americae asservatur. Quod aurum a summis quaestoribus postulatur, ut transferatur in Germaniam.
Magister civium Stutgardiensium Viridis
Fritz Kuhn Stutgardiae fiet novus magister civium primarius. Qui socius factionis Viridium suffragio decretorio vicit Sebastian Turner candidatum et Democratarum Christianorum et Liberalium et Consociationis Civium Liberae. Kuhn primus Viridis praeerit capiti civitatis Germanicae. Qui magistratus per quadraginta annos obtinebatur a Democratis Christianis.
Aetas ad finem venit
Kurt Beck Rhenaniae-Palatinatus minister primarius annuntiavit se anno exeunte ab omnibus magistratibus recessurum. Consilium est Malu Dreyer ei succedere, quae ipsa est Democrata Socialis. Beck per duodeviginti annos praeerat moderatoribus eius civitatis.
Munitio viarum finita
Strata autocinetica inter urbes Bremam ac Hamburgum tandem expedite uti potes, postquam quattuor annos exaedificata est. Qua re iter inter urbes multo acceleratur. Munitiones viae iterum atque iterum maximo impedimento erant iter facientibus.
Helmut Haller mortuus
Helmut Haller, pristinus ille lusor manus pedifollicae Germaniae, aetate septuaginta trium annorum mortuus est. Haller primus Germanorum in Italia pedilusor anni optimus Ligae supremae electus est. In certamine finali campionatus mundani, qui anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto in Britannia fuit, ei primus ictus contra Britannos contigit; quo in certamine Germani denique duo ad quattuor victi sunt.
Cubicularius damnatus
Paolo Gabriele papae cubicularius pristinus a iudicio Vaticano custodia duodeviginti mensium damnatus est. Qui confessus erat documenta arcana Benedicti Decimi Sexti papae surripuisse et foras dedisse. Pontifex Maximus per praeconem pronuntiavit se damnato veniam daturum.
Notabilia: Alesia restituta
Inter rerum antiquarum peritos constat pugnam, qua Caesar Vercingetorigem devicit, commissam esse Alesiae, cui oppido in Burgundia sito hodie nomen est Alise-Sainte-Reine. Militibus Gallicis tum decem legiones Romanae oppugnaverant. Vercingetorix a Caesaris copiis victus captivus Romam deductus atque supplicio affectus est. In loco pugnae museum exstructum est, quo tempora Caesariana reviviscerent. Etiam pars castrorum Romanorum reaedificata est. Non solum haec, sed circumvallationes quoque restitutae spectari possunt.
Plura de his invenies in interrete sub
Museum Alesia Park
Museum Alesia Park - Die Vercingetorix-Statue
Nuntios recitat: Volker Lütjens
Weitere Informationen:
Nuntii Latini mensis Octobris 2012, [4:52]
Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2012
Deutsche Fassung
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Jetzt läuft
Nächste Nachrichtensendungen
| 15:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier Nordwestradio Funkhaus Europa |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
radiobremen.de nun auch mobil
Seit dem 25. Februar 2013 ist der Radio-Bremen-Web-Auftritt unter der Adresse "m.radiobremen.de" auch mobil abrufbar. 40 Prozent der Bundesbürger haben inzwischen ein Smartphone oder Tablet und über die Hälfte der Internetnutzer greifen mobil auf das Web zu. Aus diesem Grund war es ein Gebot der Stunde, unseren Online-Auftritt diesen veränderten Nutzungsgewohnheiten anzupassen und eine mobile Version an den Start zu bringen. Mehr...
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Jetzt auf radiobremen.de
Leichenfund in Bremen: Identität der Frau geklärt
Werder Bremen: Stanislawski angeblich kein Schaaf-Nachfolger
Tanz-EM in Litauen: Grün-Gold-Club Bremen mit Platz drei
Messe "Leben und Tod": Kontroverse Meinungen zur Organspende