1. Oktober 2012, 8:00 Uhr
Ad caedes evocatur
Extremistae islamici hortati sunt ad caedes in Germania faciendas. Actis diurnis nuntiatur islamistam quendam ad necem evocavisse pelliculae ulciscendae causa, qua Mohammed prophetae malediceretur. Illa pellicula Americana per orbem terrarum iram indignationemque muslimorum inflammavit.
Cuius insulae?
Moderatoribus Sinarum et Iaponiae magna est controversia de insulis quibusdam in mari Sinensi orientali sitis. Quas insulas incolis carentes utraque civitas sibi vindicat. Eam regionem piscibus uberiorem esse certum est. Praeterea suspicio est ibi petroleum suppetere.
Suspicio corruptionis
Evangelos Meimarakis praesidens parlamenti Graeciae, cui crimini datur corrupte egisse, munus intermittit. Nuntiatum est magistratus exquirere, num vectigalium fugax fuisset. Non solum Meimarakis, sed etiam alios socios factionis conservativae corruptos esse suspicio est.
Electiones Belorussicae
Ex electionibus in Belorussia habitis Alexander Lukaschenko dominator exiit victor. Factiones autem adversantes negant electiones democratice habitas esse. Moderatores quoque Germaniae dicunt non fuisse potestatem parlamenti libere eligendi.
Universi socii decernent
Virides volunt sententiam cuiusque socii factionis rogare, qui in parlamento Germaniae eligendo duo candidati primarii sint. In conventu minore legatorum factionis convenit de hoc eligendi modo. Cuius eventus mense Novembri publicatum iri exspectatur. Adhuc duodecim candidati sunt, qui alterum honorem petunt.
Aditus orbis terrarum novus
In oppido Wilhelmshaven portus Jade-Weser apertus est. De modo ac ratione aedificandi sedecim annos cogitatum est, aedificatum est quattuor. Ille portus Germanorum primus est, in quo non refert, sitne aestuum accessus an recessus. Cuius dominae sunt civitates Brema et Saxonia Inferior.
Quaestio in dubium vocata
In Francogallia per duo annos ratti sunt alti maizio, cuius genoma mutatum erat. Quo facto detectum est in his animalibus et tumores ortos esse et iecora renesque damnis gravibus affectos esse. Haec vera esse negantur ab iis, qui genomatibus arte mutandis favent.
Amor pedifollicus
Henry Kissinger pristinus ille minister ab exteris Civitatum Unitarum Americae in Germaniam patriam profectus est nulla alia causa nisi ut spectaret ludum pedifollicum societatis Greuther Fürth. Amor huius societatis pedifollicae manebat, cum familia eius Iudaica a Socialistis Nationalibus in Civitates Unitas Americae fugisset. Manus illa Furthensis, quae seni undenonaginta annorum maxime cordi est, hoc anno in Ligam Foederalem ascenderat.
Papyrus memoratu digna
Karen King historica Americana textum quarto saeculo post Christum natum scriptum repperit, ex quo concludi potest Iesum Christum uxorem duxisse. Mulier docta documentum putat neque falsatum neque corruptum. Quod erit demonstrandum.
Notabilia: Iter in tempus imperii Romani
Anno quinto decimo post Christum natum legiones Helvetiam in potestatem imperii Romani redegerunt. Loco opportuno Vindonissae castra legionis exstruxerunt unica, praeter quae in Helvetia fuerunt nulla. Prope Windisch vicum hodiernum nunc visitatoribus est facultas itineris in tempus Romanorum faciendi. Iis, qui velint, licet deverti in tuguriis legionariorum reaedificatis et experiri, qualem vitam egerint.
Plura de his invenies in interrete sub
Homepage Legionärspfad Vindonissa
Der Römer-Erlebnispark in Windisch
Nuntios recitat: Dr. Heinrich Fliedner
Weitere Informationen:
Nuntii Latini mensis Septembris, [4:54]
Lateinischer Monatsrückblick September 2012
Deutsche Fassung
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Grex Translatorum
Hannelore Zöllner, Dr. Heinrich Fliedner, Kurt Hille, Frank Schirmer, Isabella Grüninger, Volker Lütjens, Jörg-Dieter Kogel und York Grüninger, gehören zu unserer Latein-Redaktion ( Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ) und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen. Mehr...
Spectandorum Archivum
Jetzt läuft
Nächste Nachrichtensendungen
| 08:30 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier Nordwestradio |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
radiobremen.de nun auch mobil
Seit dem 25. Februar 2013 ist der Radio-Bremen-Web-Auftritt unter der Adresse "m.radiobremen.de" auch mobil abrufbar. 40 Prozent der Bundesbürger haben inzwischen ein Smartphone oder Tablet und über die Hälfte der Internetnutzer greifen mobil auf das Web zu. Aus diesem Grund war es ein Gebot der Stunde, unseren Online-Auftritt diesen veränderten Nutzungsgewohnheiten anzupassen und eine mobile Version an den Start zu bringen. Mehr...
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Jetzt auf radiobremen.de
Brand in Bremen-Lüssum: 37 Menschen werden im Großeinsatz gerettet
Beamten-Proteste: Demonstrationszug durch die Innenstadt geplant
K.o.-Tropfen-Prozess: Bremer Landgericht will Urteil sprechen
Zukunft der Bremer Kliniken: Am Tropf der Kommune