1. November 2009, 8:00 Uhr
Latein
Hiberniae cives iterum ad suffragium vocati pacto assensi sunt, quod est de fundamentis Unionis Europaeae. Illo pacto a Lech Kaczynski Poloniae praesidente subscripto id solum desideratur, ut a Václav Klaus quoque probetur, qui Tzechiae rem publicam moderatur; qui quidem non vult, nisi plura ei concedentur.
De coalitione ministrorumque collegio convenit
Magna cum pertinacia agentibus Democratis Christianis atque Socialibus et Liberalibus contigit, ut coalitionis condiciones paciscerentur, secundum quas per quattuor annos res publica regeretur. Inter ministros natu minimus idemque primus ex advenarum numero est Philipp Rösler, qui e Vietnamia in Germaniam venerat pro filio adoptatus. Factiones adversantes eos, qui rem publicam moderaturi sunt, incusaverunt promissis improbis cives fefellisse discordiamque ordinum concitaturos esse.
Sigmar Gabriel novus dux Democratarum Socialium fiet et succedet Franz Müntefering. Novus dux parlamentariorum Democratarum Socialium electus est Frank Walter Steinmeier, qui antea candidatus muneris cancellarii victus ex electione discesserat.
Barack Obama praesidenti Civitatum Unitarum Americae tributum est praemium pacis Nobelianum. Obama curare, ut arma atomica deponerentur communicarentque civitates orbis terrarum inter se, collegium Nobelianum declaravit.
Praemio litterarum Nobeliano laureata est Herta Müller. Decem annis, postquam honoratus est Günter Grass Germanus, Germana scriptrix adepta est has laudes.
Anno bis millesimo sexto decimo primum in urbe Americae meridionalis Olympia fient. Brasilianis contigit, ut ex ultima suffragatione urbs Rio de Janeiro superior discederet plura suffragiorum in se vertens urbe Madrito. Urbs Chicago, cui permulti faverant, Obama praesidente ipso adiuvante iam e primo suffragio victa discesserat.
Pedilusores Germaniae in urbe Moscua manum Russiae uno ictu ad nullum vicerunt. Qua victoria parta manus Joachim Löw exercitatoris Germaniae certaminibus mundanis, quae anno proximo in Africa Meridionali habebuntur, intererit. Follem portae Russorum intulit Miroslav Klose.
Primum post septuaginta annos Nofretete regina Aegypti illa notissima spectari potest in aedibus Musei Novi Berolinensis, quod hoc mense iterum apertum est. Ea imago initio belli mundani secundi cum collectionibus Aegyptia et protohistorica alio translata erat ex illo museo, quod postea impetibus aeriis graviter est afflictum; anno demum bis millesimo tertio restaurari coeptum est David Chipperfield architecto Britanno praestantissimo curante.
protohistoricus – frühgeschichtlich – of early history
Non longe ab Ostiae portu archaeologi arenam adhuc non cognitam, quae saeculis imperatoriis aedificata erat, effoderunt. Quae arena quadraginta duo metra longa et triginta octo lata aliquanto minor est quam Colosseum Romae situm. Ambitu par Pantheo templo duo milia spectatorum cepit.
Tim White palaeontologus universitatis Berkeley Californianae nuper proposuit reliquias triginta septem hominum generis antiquissimi in Aethiopia effossas, qui vixerunt ante aliquanto plus quam quattuor miliones annorum. Inter reliquias sunt ossa paene omnia cuiusdam mulieris, e quibus colligitur illos proavos hominum iam potuisse erecte ingredi, sed aegre. Quos in arboribus profectos esse in ramis euntes, non de eis pendentes velut pongidae. Cui speciei novae nomen scientificum Ardipitheci ramidi datum est.
pongidae – Menschenaffen - apes
Romae in colle Palatino cenatio detecta est, quae imperatoris Neronis praecipua fuisse videtur. Quam autem cenationem rotundam perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circumactam esse Suetonius rerum scriptor tradit, ut stupor admiratioque convivis moveretur.
Plura sub:
Antikefan-Forum
Archäologen entdecken Prachtsaal von Kaiser Nero
Artikel in der Süddeutschen Zeitung
Nuntii Latini mensis Octobris 2009, [6:18]
Lateinnachrichten Oktober 2009
Deutsche Übersetzung
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer Freitags die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Podcast
RSS
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Offenbar mehr als 200 Tote durch Mörserangriffe in Homs
Russland kürzt Gaslieferung nach Europa
Zwei Tote bei Straßenschlachten in Kairo
Sicherheitskonferenz: Deutschland soll wieder stärker führen
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 05:30 Uhr | Bremen Eins |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...