1. Mai 2009, 8:00 Uhr
Latein
Italiae in regione Aprutio ad trecenti homines motibus terrae gravibus necati sunt. In oppido L’Aquila, quod his motibus gravissime afflictum est, sescenta aedificia corruerunt, milia hominum domiciliis privati sunt.
Aprutium – Abruzzen – Abruzzi
sescenti – hunderte - hundreds
Nautae in manibus piratarum
In sinu Adenensi duae naves Germanicae a piratis interceptae sunt. Quibus in navibus quadraginta quattuor nautae fuerunt, in his quinque Germani. Magister quoque alterius navis Germanus est. In praesentia sedecim naves et plus ducenti quinquaginta nautae in manibus piratarum sunt.
Grippa suilla a Mexico civitate orta per orbem terrarum disseminatur. In plus septem terris adhuc illud virus novum detectum est. In Germania quoque sunt, qui hac pestilentia infecti sint.
Quartis electionibus democraticis post segregationem nigritarum finitam in Africa Meridiana habitis cives parlamentum novum habebunt. Denuo factioni Congressus Africani Nationalis regenti longe maxima suffragiorum pars data est, cum Jacob Zuma dux eius maioritatem ad constitutionem mutandam necessariam assecutus non sit. Ad quas electiones animi hominum ubique terrarum maxime intenti erant, nam proximo anno certamina campionatus mundani pedifollici hac in terra habebuntur.
Non longe ab Alexandria sepulcrum Cleopatrae et M. Antonii repertum est. Hoc quidem viri eius rei periti affirmant. Quae regina Aegyptia et imperator ille Romanus inter amantes notissimos omnium saeculorum numerantur. Paucis annis ante regina amica C. Iulii Caesaris fuit.
Novi praesidentis Americani familia canem aquaticum semine Lusitano ortum sibi comparavit. Quem canem Bo nominatum, qui celeberrimus in America nunc est factus, Sasha et Malia praesidentis filiolae sibi exoptaverant.
semen – Rasse – breed
Lusitanus – portugiesisch – Portuguese
Klinsmann dimissus
Biduo post cladem Bavarorum a societate pedifollica Schalke 04 in ipsorum arena acceptam Jürgen Klinsmann exercitator dimissus est. Qui decem tantum menses hoc munere functus est. Magnam exspectationem, quam duces societatis pedifollicae Bayern München in eo posuerant, explere non potuit. Successor eius est Jupp Heynckes, qui ipse aliquot annis ante exercitator Bavarorum fuerat.
Mutabile semper femina
In America meridionali primum formicarum species detecta est, quae masculis plane caret. Omnes enim, quae ea continentur, feminae sunt, quae parthenogenetice procreantur. Illas esse per tam longum huius propagationis usum ita mutatas, ut ne, si masculi essent quidem, iis coire possent, formicis specierum affinium comparatis est investigatum.
NOTABILIA: Expositio Monacum translata
Exhibitio de luxuria moribusque depravatis Romanorum divitum ad Sinum Neapolitanum viventium usque ad mensem Augustum monstratur in Museo "Archäologische Staatssammlung München". Anno praeterito haec exhibitio Bremae iam in Museo Focke magnam spectatorum frequentiam allicuerat. Ut iam Bremae Kurt Hille Monaci quoque res expositas Latine explanabit diebus vicesimo primo mensis Iunii atque undevicesimo mensis Iulii (21.6. et 19.7.) horis undevicesima cum dimidia et decima quarta cum dimidia (11:30 h et 14:30 h). Plura invenies in interrete sub
www.archaeologie-bayern.de
Lateinnachrichten April 2009
Deutsche Version
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer Freitags die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Podcast
RSS
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
Kasachstan: Reiches Land, missachtete Menschenrechte
Neuer Wirbel um Wulff-Urlaub auf Sylt
Konservative in der CDU - auf Boulettentour?
Noch eine Expertenrunde zum Neonazi-Terror
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 20:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier Nordwestradio |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...