Imaginare autocinetorum alimentum in stationibus non iam esse. In compitis viisque ab autocinetis vacuis pueri puellaeque sedent, gaudent, ludunt. In autocinetorum receptaculo hodie spectacula cinematographica eduntur.
Homines birotis parvulis utuntur, globis, quibus ipsi insunt moventur, pilento ab asino tracto vehi cupiunt, pedirotis aut caligis specialibus miro modo saliunt.
Plerique autem birotis usitatis per vias vehuntur. Sed hodie etiam multa varia et mira vehicula, alia crepantia, alia alta et incommoda, alia autocineto similia neque olentia visi possunt.
Multi spectatores spectaculo adulescentium sollertissimorum, qui birotis admirabili modo utuntur, applaudunt.
Omnes homines laeti areis et viis ab autocinetis vacuis fruuntur. Et birotarius solivagus tutus per tranquillam urbem et spatia otiosa transit.
At - haud scio an fortunate necne - satis liquoris propulsorii per aliquot saecula suppeditabit.