Haecine sunt crura pedilusoria? Immo sunt crura puellarum, quae inflammatae sunt ad follem pede pellendum. Hae puellae sunt filiae parentum, qui ex alienis terris in Germaniam immigraverunt. Moribus suis iis non licet una cum pueris corpora exercere. Eadem de causa non nisi femina duce ludunt - et id quidem laetissimae. Cevdet Demirkapi rector ludi explanat: Puellae domi non ludunt: Sedent per totum diem televisione utentes. Quod mutandum est.
Id ei, ut vides, plane contigisse apparet.