In therotrophio maritimo in urbe Bremenhaven sito Victoria et Lloyd ursi arctici vivunt. Qui quinque menses separati erant, quod Victoria praegnans esse videbatur.
Sed priusquam denuo conantur ursum infantem gignere, eorum saeptum purgandum est. Ad id faciendum non solum ii, quibus animalia curae sunt, sed etiam auxiliarii convocati sunt. Hamis, scopis et vatillis sordes superioris anni aufertur et parietes piscinae radiis acribus aquae deterguntur .
Dum ea geruntur, Lloyd et Victoria segregandi sunt; uterque in sua cavea inclusus est. Tristes sunt, sed medicus amorem eorum tamen non exstinctum iri pro certo habet.
Nunc purgatio saepti paene finita est; tum nihil nisi aqua opus est, quae ex aquae ductu cum grano salis mixta inducitur.
Tandem Lloyd et Victoria rursus coniuncti sunt , et ecce - se iam amplectantur et inter se oscula dant.