Vulcanus Islandiensis cinerum nubem ingentem erupit.Ex ea nube totum commeatum aërium pendere oratrix aëriportus Bremensis declarat; exspectandum enim esse hanc nubem per totam fere Europam diffusum iri.
Paene omnes volatus renuntiati sunt, itaque viatores in magnis angustiis sunt. Sed ecce – duo adulescentes hominibus in aeriportu haerentibus spem auxilii ostendunt; offerunt se eos, quocumque velint, autocineto suo transportare. Otii consumendi causa se id facere simulque sperare id sibi lucro fore. Nunc etiam aeroplanum quamvis minimum videri potest. Gyros in aera super aream aeriportus ducit. O si mihi nunc tale quidem aeroplanum esset, dixerit aliquis.