Einstellungen (momentan Flash Breitband)


Puer Mexicanus

Hic laborat admirabili arte Louis Daniel Ramires puer quindecim annorum. Parietem scholae Bremerhavensis imagine exornat. Simul discipulos eius scholae in artem pingendi introducit. Antea, inquit, puer malus fui; me scelestum esse dixerunt. Nam muros domorum in urbe Monterey, in qua vivo, inquinavi. Iterum atque iterum orabam, ut mihi liceret in muris pingere. Tandem licentiam assecutus est et – imagines vere magnas et magnificas pinxit.Nunc artifex spectatus est. Magistra linguae Hispanicae – et ipsa Mexicana – eum invitavit, ut per unam septimanam cum discipulis suis scholam exornaret. Quindecim annos natus et talis artifex! Liberi pleni admirationis sunt. Urbs Bremerhaven puero valde placet, sed – laborandum est; imagines Frieda Kahlo illius Germanae-Mexicanae et Paula Modersohn-Becker, a cuius nomine schola appellata est, perficiendae sunt, priusquam in patriam redit.
  • Autor/-in:Hannelore Zöllner; Volker Lütjens
  • Länge:1:45 Minuten
  • Datum:Freitag, 2. Juli 2010
  • Sendereihe:Online | Radio Bremen