Einstellungen (momentan Flash Breitband)


Cornix rabiosa

"Ibam forte in hortis, sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, una cum cane; sed iterum atque iterum a cornice opprimebar. Cornix quamvis caeca semper aderat." Impetus a cornice factus acerbus esse potest. Rostris robustis homines facile laedunt; et canes in periculo sunt. Nam cornix pullos custodit parata ad omnia arcenda, quae iis periculosa sunt. O miselle canis, qui nihil mali in animo habeas! Mulier causarum naturalium perita explanat cornicem non esse bestiam periculosam, sed quasi matrem infantium curiosam. Ecce, nonne pulchra est, nonne pennas pulchras habet? At venator hic numerum cornicum nimium esse dicit. "Sed", inquit, "senator noster prasinus dixit nullam cornicem necatum iri se senatore." Itaque cornicibus nihil timendum est, hominibus autem et canibus cavendum est, dum cornices pullos educant. O corniculam fortunatam!
  • Autor/-in:Hannelore Zöllner; Volker Lütjens
  • Länge:1:42 Minuten
  • Datum:Freitag, 30. Juli 2010
  • Sendereihe:Nordwestradio Journal | Nordwestradio