Helgolandia insula est rupes praeceps, quae locis expeditis, laetis et iucundis paene caret. Sed ecce – summa in insula locus amoenus situs est, ubi hortulani fruges et poma colunt. Temporibus autem superioribus quarto quoque die incolae cupidi navem exspectabant, quae alimenta et fruges recentes ad insulam portabat.
Ita beatus ille qui procul negotiis rura sua exercet, herbas inutiles evellit, floribus atque laboribus delectatur.
Beatus et ille, qui pabone, hama, pala sibi hortum instituit. Hic se recreat, postquam opus diurnum fecit. Visitaturus est vicinum; qui occupatus est in quattuor vexillis tollendis, imprimis vexillo Bremensi, ut suis propinquis Bremae habitantibus televisifice salutem dicat.