Jack the Ripper, scissor ille tectus et occultus – estne in his tabellis nomen eius inscriptum? Trevor Marriot pro certo habet nautam Germanum plus centum annis ante Londinii quattuor meretrices necavisse. In urbe Bremerhaven catalogum nautarum illius temporis inspexit et invenit illum nautam uno anno quater Londinium navigavisse; illis temporibus nautas semper eidem naviculario servire solitos esse. Meretrices autem eodem tempore, quo naves Germanicae in portu Londinii fuissent, necatas esse – non longe ab iis locis, ubi naves appulsae essent. His documentis nisus conicit illum Jack the Ripper esse Carl Feigenbaum, imprimis quod in urbe New York, quo postea emigraverat, ille Carl Feigenbaum supplicio affectus est. Nam ibi feminam eodem crudeli modo quo meretrices necaverat.