Hoc aurum purum est: Centum septendecim ornamenta plus tribus milibus annorum ante recondita nunc prope oppidum Syke effossa sunt, cum ibi gasei ductus inmitteretur. Henning Hassmann summus archaeologus civitatis explanat, quomodo thesaurus detectore repertus sit: "Cum", inquit, "fossor illi loco appropinquaret, tam fortiter pulsare coepit detector, ut paene e manibus eius elaberetur." Sed ubi denique aurum servabitur? Magistratus oppidi Syke scilicet in museo suo id exponere vult. Cui museo iam thesaurus nummorum argenteorum aetatis mediae inest. Itaque administrator: "Hic illud aurum quoque in tuto erit, ut illi nummi argentei et hic nummus aureus Osterholziensis." Illuc autem lucri causa aurum transferre certe non licebit. Nam civitati est Saxoniae Inferori.