Einstellungen (momentan Flash Breitband)


Aestas huius anni

Aestate in mari Germanico lavari iucundissimum est, si quis est bene vestitus. Ah, quid ille cantor sibi vult? Ei quidem videtur aestate semper solem de caelo flagrare necesse esse, quamvis omnibus notum sit solem cuti damno esse. Immo vero laetamur, quod sub umbrella cervisia frui possumus. Ergo aestas et imbres bene conveniunt. Imbre leniter cadente pueri quoque libenter ludunt et tanta vis aquarum rare se eicit.Vale, aestas huius anni!
  • Länge:59 Sekunden
  • Datum:Dienstag, 23. Oktober 2012
  • Sendereihe:Online | Radio Bremen