Einstellungen (momentan Flash Breitband)


De beatorum insula

Fuit quondam insula pulcherrima. Quae omni aestate ignibus vexata est. Nam tali vehiculo ignem exstinguere difficile erat. Tum autem apparuit hoc vehiculum rutilum cum illis luminibus caeruleis. Quod vehiculum Hans- Werner Freese vigil emeritus Bremae repperit, maxime idoneum illi insulae esse iudicavit, diligenter refecit. Magna copia olei ei infundenda est; novo notaculo affecto omnia parata sunt ad proficiscendum. Spatium trium milium chiliometrorum ei terra marique permetiendum est. Post tres dies tandem in insulam advenit, summa laetitia ab amicis Graecis salutatur. Vehiculum omnibus rotis propulsum satis mobile est et aptum ad omnia loca adeunda in illa regione aspera ac montuosa. In hoc vico in montibus sito domicilium habebit. Incolae undique convenientes id admirantur et gratias agunt Hans Werner-Freese vigili emerito Bremensi. Qui beatus est in numero amicorum, qui nunc vivent in insula beata.
  • Länge:1:52 Minuten
  • Datum:Mittwoch, 9. Januar 2013