Perbene athletae pila pinnata ludunt! Scire volumus: Quis est lusor optimus eorum? Sed ecce eum! Timo est puer septem annorum! "Iam duo annos natus pila pinnata ludere coepi. Iam quinque annos ludo et habeo exercitatorem excellentem." Vide - quanta vi pilam propellit! Iterum eum intuamur et id quidem motionibus tardatis. Admirabile! Sed etiam hoc pulchrius est risus eius victoris. Timo autem non solum lusor, sed etiam magister bonus est; nobis tres res demonstrat: Primum iniectum pilae; iniectus optimus fuit. Deinde saltum Sinensem; et hic optimus fuit. Tertium pilam vi propulsam; etiam hanc optime perfecit. Gratias tibi agimus, Timo!