Aedificium ingenti mole horribile aspectu ad ripam dexteram Visurgis fluminis non longe ab urbe Brema conspicitur. Bello mundano secundo hic milia captivorum coacti sunt, ut navale navigiorum submarinorum exstruerent; quibus laboribus confecti plus duo milia eorum perierunt. Magistratus, ad cuius officium eruditio politica pertinet, explanat sibi in animo esse hoc aedificium monumentum fieri, quo scelera nefanda a Socialistis Nationalibus commissa memoria teneantur. Sed ii, qui naturam conservandam curant, hunc locum naturae reddere praeferunt; eum interea refugium animalium variorum factum esse, quibus turba hominum interiora cavernae intrantium damno sit; etiam vespertiliones tutandas in eorum numero esse. Ergo hoc monstruosum aedificium etiam in futurum utrumque erit: et refugium animalium et scelerum crudelium monumentum.