Einstellungen (momentan Flash Breitband)


Mathematicorum Olympia

Adulescentes alii saltandi sollertes, alii mathematicae scientes plausu a spectatoribus invitatis salutantur. Cuius certaminis participes in aulam solemnem incedunt. Mathematici optimi e centum et quattuor nationibus more Olympico cum vexillis vel insignibus suis introeunt. Angela Merkel cancellaria, quae ipsa multis annis ante huic certamini interfuit, mathematicos televisifice salutat. Commemorat mathematicam ad multas res cottidianae vitae attingere. Quibus autem laboriosum opus instat, tamen diem summo gaudio carpunt certamen desiderio quodam exspectantes: "Si re diu explorata tandem quaestionem ad exitum adducis, optime te habeas." Ceterum ea puella sedecim annorum nomisma aureum adepta est.
  • Autor/-in:Volker Lütjens, Hannelore Zöllner
  • Länge:1:34 Minuten
  • Datum:Mittwoch, 19. August 2009