19. Februar 2010, 15:50 Uhr
Latein
In Afganistania milites civitatum confoederatarum incursionem coeperunt, qua maior non est facta, postquam ante decem annos Talibanorum dominatio eversa est. Petitur Helmand regio eius civitatis meridionalis, ubi plurimum possunt rebelles. Duobus missilibus deerrantibus duodecim homines imbelles interfecti sunt.
Guido Westerwelle Liberalium caput declaravit condiciones Germaniae sociales comparandas esse cum moribus depravatis Romanorum serae antiquitatis. Vituperavit auxilium civitatis nimium esse illis hominibus datum, qui quaestu carent. Angela Merkel cancellaria, quamquam coalitione ei consociata est, primum palam dixit se dissentire ab illo.
"Si quis populo opulentiam pollicetur sine labore partam, provocat, ut mores corrupti vigeant quales fuerunt Romanis serae antiquitatis."
Ab initio Olympia hiberna vicesima prima, quae ad Vancouver urbem Canadensem habentur, calamitate gravissima contristata sunt. Ludis nondum coeptis Nodar Kumaritaschwili athleta Georgicus se exercens casu pernicioso vita privatus est. Id esse rem tristissimam Jaques Rogge consilii Olympici praeses dixit.
Lateinischer Wochenrückblick 7/2010
Deutsche Version
Info: Latein-Nachrichten
Die Latein-Nachrichten bieten immer am Freitag die wichtigsten Nachrichten der Woche, komplett in lateinischer Sprache. Dazu gibt es einmal im Monat einen Monatsrückblick, Buchbesprechungen, die Kindernachrichten und kleine Nachrichtenfilme. Natürlich alles ebenfalls komplett auf Latein. Mehr...
Nuntii Latini
Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.
Podcast
RSS
Grex Translatorum
Dr. Heinrich Fliedner,Isabella Grüninger und York Grüninger, Dr. Franz Hartmann ( † 7. April 2010 ), Kurt Hille, Volker Lütjens, Frank Schirmer, Hannelore Zöllner, gehören zu unserer Latein-Redaktion und sind alle Lehrer, teils aktiv, teils im Ruhestand. Sie stellen monatlich den Meldungsrückblick auf Latein zusammen Mehr...
Spectandorum Archivum
Nuntiorum Liberorum Archivum
Jetzt läuft
Schlagzeilen der Tagesschau
US-Sängerin Whitney Houston gestorben
Griechisches Parlament stimmt über Sparprogramm ab
Portugiesen demonstrieren gegen Sparkurs der Regierung
US-Vorwahlen: Romney gewinnt in Maine
Quelle: www.tagesschau.de
Suche
Durchsuchen Sie den Bereich Nachrichten nach Ihrem Stichwort:
Nächste Nachrichtensendungen
| 07:00 Uhr | Bremen Eins Bremen Vier Nordwestradio Funkhaus Europa |
buten un binnen
buten un binnen ist das journalistische Magazin aus der Region und für die Region.
Mo. - So., 19:30 - 20 Uhr | RB TV
buten un binnen um 6 ist die Kompaktausgabe des Magazins.
Mo. - Fr., 18 - 18:10 Uhr | RBTV Mehr...
Nachrichten-Podcasts
Nachrichten hören – wann und wo Sie wollen: Hier werden Ihnen jeweils die neuesten Podcast-Dateien zum direkten Download angeboten. Mehr...